{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 163.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 163.1-4","ref":"163.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/163.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/163.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/163.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Cùm ergo uis illa per quam adolescunt, aliud quiddam sit praeter materiam corporalem, & illa non sit aliud quàm anima nutritiua, sequitur ut talis anima non sit corpus. Siquis autem obiecerit ita. Imò uerò est corpus, non corpus quodlibet, sed tale quiddam, & sic affectum, qualis natura plantis & animantis propria sit: Saxis uerò & ignis aridis non communis, quaeremus ab illo de huiusmodi tali certoque corpore quod uocat animam, utrum duo quaedam in se con tineat, corporalem scilicet molem, atque insuper certam quandam affectionem, per quam tale uocatur, & certum fit propriumque corpus, an ninil habeat ultra materiam corporibus omnibus ubique communem. Sinihil respondeatur habere praeter communem hanc molem, uana fuerat nimium obiectio illa, per quam dicebatur, non quodlibet corpus esse animam, sed corpus tale, & certo modo dispositum. Non enim fit corpus tale & cer to modo dispositum, nisi per qualitatem ipsam, & propriam quandam affectionem ipsi corpori superadditam, per quam non modo sit corpus, sed & tale, per quam etiam à quolibet alio differat corpore. Itaque si nihil aliud est ibi praetermolem solam communemque corporis, cum illa etiam aridis lignis insit & saxis, haec quoque habebunt animam per quam alentur. Quod quia falsum esse constat, necessarium est corpus illud tale quod aduersarius animam appellabat, non materiam corporis solam, sed qualitatem etiam siue formam aliquam continere. Atque illud non propter materiam ipsam corporis, anima nominatur, quia materia omnibus etiam uita carentibus corporibus competit. Restat ut pro pter formam, formam inquam uiuificam. Id enim est animae proprium. Formam itaque psam uiuificam uocabimus animam, materiam uerò illam cui adiuncta est, quia inde uitae fit particeps, neque animam, neque animae partem, sed animarum quiddam esse dicemus. Praesens autem ratio maximè per eam sententiam confirmatur, quam induximus à prin cipio quando disserebamus corpus ex se agere nihil posse, quippe cum uideamus anima corporibus accedente multas inde operationes proficisci, quae & animae accessum & post eius discessum minimè fiunt. Quapropter animam quae huiusmodi operationum principium est, corpus non esse concludimus. Secunda ratio. Neque corpus animatum est anima, neque inanimatum. Cap.","prev":{"citation":"Opera omnia 162-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/162-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/162-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 163.5-7","label":"163.5 to 163.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/163.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/163.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}