{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 163.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 163.5-7","ref":"163.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/163.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/163.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/163.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Vale corpus esse uis animam? animatum ne? an inanime? Inanime non dices, quod alteri uitam tribuit animalem, quomodo enim si anima inanime corpus sit, uiuificat corpora? Neque animatum corpus eam potes dicere, quia si anima aniSmatum corpus dicatur, certè illud corpus postquam animatum dicitur, per ali quam animam dicitur animatum. De illa anima rursus interrogo, corpus ne sit, an non? Si corpus, utrum animatum, uel inanime? Si inanime respondetur, absurdum quidem. Si animatum, iterum de anima illa quęram per quam dicitur animatum. Atque pro cedere cogeris in infinitum quandiu corpus esse animam asseres, ac semper respondere conpellaris absurdè. Vtraque enim responsio delira uidetur, tum animam esse animatam, tum inanimam, quemadmodum de sapientia, tum esse illam sapientem, tum etiam insipientem. Aut de lumine, tum esse illud illuminatum, tum obscurum. Sicut enim neque obscurum est lumen, quod alia illustrat, neque ab alio illuminatum, quod ipsum est primum lumen, sic anima neque est inanimis, quia dat uitam, neque etiam per aliud animata, cum ipsa illud proprie sit per quod reuera quodlibet animatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 163.1-4","label":"163.1 to 163.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/163.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/163.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 164.1-4","label":"164.1 to 164.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/164.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/164.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}