{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1630.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1630.5-7","ref":"1630.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1630.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1630.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1630.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Et ibi quidem humanum animal esse perfectius, & rationi magis obtemperans, hic uerò munus, ubi uidelicet rationalis anima corpus aliunde iam reperit uiuum. Mitro quod si fortè ad corpus ita uiuens rationalis anima non accedat, brutum animal sub hominis figura nascetur, eritque anima monstrum, sicut quandoque corpore monstra nascuntur. Quod ergo Plotinus alibi secundam inquit, uitam à prima nostraque manare, alibi unde, potes ut diximus intelligere. Memento uerò, quae Plotinus de geminis disserit ani mabus confirmari ab lamblicho ex mente Mercurij, ubi addit superiorem in nobis animam quoniam à summo intelligibili fiat, habere in mundana uim opificiam, ac uim qua mundum transgrediatur, & à faro se soluat, & sua, praesertim dijs adiutam, atque hanc solutionem quatenus fatalem ordinem uidetur transgredi, eatenus in ordine prouidentiae contineri. Proinde ut Plotinus animam alteram distinguit ab altera, inquit: Quaecumque sunt ab inferioris animae ministeria esse corporea, quoniam omnes huius affectiones, & motiones incitantur è corpore, corpori seruiunt, motionem corporis comitantur, atque uicissim: officium uerò animae alterius, quae extrinsecus extat, esse seipsam altius eleuare. Hoc tu in loco animaduerte Plotinum legitimo sensu Aristorelicum illud interpretaris Intellectus uenit forinsecus. Intellectus, id est, superior anima, non intellectus interpretatione Auerrois unicus, sed unaquaeque intellectus anima. Forinsecus item, id est, non à seminali spiritu, uel calore, non à uita hac intima mundi: sed à mente diuina, quae quasi exterior. id est, non coniuncta uelut forma, omnibus dominatur. Hinc efficitur, ut intellectualis anima tum cogitatione, tum etiam uoluntate possit, quae supra corpus, & naturam, & corpoream uitam sunt, pro arbitrio petere, atque corpus, naturam, fatum quotiens omnino decreuerit superare. Quatenus enim à temporaneis segregatur, eatenus aeternis coniuncta, unà cum his quodammodo temporaneis dominantur Vtrumque uerò sit, tum cogitatione, tum maximè uoluntate.","prev":{"citation":"Opera omnia 1630.1-4","label":"1630.1 to 1630.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1630.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1630.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1630.8-9","label":"1630.8 to 1630.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1630.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1630.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}