{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1631.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1631.1-3","ref":"1631.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1631.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1631.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1631.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Est autem appetitio naturalis, quae uolunta tem utcunque potest, ęmulari uidentur assidua, & imaginatione prior, & naturalior, substantiaque propinquior: efficaciam uerò artis in fato in superioribus quidem detigimus, sed alibi demonstrabimus. Verum ut ad superiora iam redeam: animus quidem in quo animal ratione formatur, ratio uerò mente, mens denique Deo uiuit in prouidentia super fatum. In quo uerò uicissim formatio fit, sub prouidentiae indicio uiuit in fato, neque ut agens, sed uelut patiens in fatalium numero computatur. Siquid ergo huic portendatur ex stellis nimirum, ex eisdem effici potest simpliciter ut portenditur, nihil ad hae animo resistente. At si mala fiant, non ex alto mala mittuntur, sed in infimo mala resultant. Ait uerò Plotinus animam in nobis inferiorem, esse partem quodammodo uniuersi, quoniam, & ab uniuersa dependet anima, & communem sequitur eius instinctum: fermè sicut & nostrum corpus membrum est quodammodo corporis uniuersi. Animal rosque nostrum mundano con nectitur animali, & inde conficitur. Veruntamen superior in nobis anima plurimum unà cum mundana caeterisque mundanis ad inferiorem in nobis uitam concurrit efficiendam: quae quidem neque fit à matris anima: Sicut enim maternum semen nascituri corpus nequit efficere, ita nec materna similiter anima potest animam procreare. Neque rursum anima nascituri, uel fit ab anima patris, tunc procul absentis, uel ab ipsa seminis uirtute procedit, quae & inferior est, & accidens. Reliquum est igitur, ut à mundi anima procreetur concurrentibus uidelicet coelestibus animabus, concurrente & plurimum superiore nascitum hominis anima, siquidem foetui uiuificando iam adsit. Sicubi ueron Plotinus ait, animam rationalem ad ipsum animalis esse non conferre, uel minimum, non efficentis quidem, sed formae modum negat. Quamuis enim erga animal sit in causa uitae, non tamen est propria forma corporis: & si forma quandoque dicitur animalis, ad bene esse conferens animali.","prev":{"citation":"Opera omnia 1630.8-9","label":"1630.8 to 1630.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1630.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1630.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1631.4-7","label":"1631.4 to 1631.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1631.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1631.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}