{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1632.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1632.1-4","ref":"1632.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1632.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1632.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1632.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Cap. X. fato, & quomodo ante fatum corpus amat. Ecimum libri caput, mundo & sphęris, & stellis ita compositis, prosequitur significandi agendique sortem, docens à stellis earumque motibus, quatenus in eis corporea uita duntaxat consideratur & corpus, & fieri quae naturaliter generantur. Neque propriè fieri hęc à primis stellarum animis, omnino ad separata tendentibus: neque hic à stellis omnia fieri. Non enim, quę corpoream ui tam superant, effici posse à stellarum corpore, uitaque corporea: non rursus quae consilio, & arte, uel oc casione fortuita nobis aguntur illinc peragi, unde quicquid agitur, per corporeas agitur qualitates, duciturque tenore naturae: non denique quicque reuera malum per diuinorum instrumenta commirti Faciant ergo stellae non omnia, sed solum quae mundani corporis sunt passiones & motus, & quae ex his necessariò generantur: Faciant autem haec conditione communi, conditio nanque propria ad cau sas rerum proprias pertinere uidetur: significent quoque multa, neque tamen pariter omnia. Probabile enim est, si plurima stellarum efficientiam superant, uel effugiunt, nonnulla quinetiam earum signi ficantiam superare. Probabile rursus, & quae per communes causas portenduntur, communi tantum conditione protendi. Animam uero ad corpus hoc accedere Plotinus existimat, non certa quadam siderum constitutione coactam: siquidem ante quamlibet nouam coeli figuram in antiqua ipsius ani ma quę rationis sibi naturalis officio, potest totam naturam corpoream in essentiam incorpoream, totumque tempus in aeternitatem resoluere, tanquam in principium atque finem, nimirum & ante, & post quodlibet corpus & tempus corporeamque, & temporalem quamlibet motionem existere potest. Non igitur positio siderum animam impellit ad corpus sed primum quidem ad hoc adducit naturalis quaedam adhoc animae cura, deinde affectio quaedam ex antecedentibus actionibus acquisira, postre mò rationis electio cum natura tandem & affectione consentiens. Natura quidem & affectio tunc potissimum uergit ad corpus, cum oportunius consonat uniuersae naturae, neque tamen ui cogitur con sonare, sicut & saltantes in tripudio cum cantum consonant atque sono, neque tamen necessitare sunt, sed uoluntate concordes. Talem uerò potius, aut talem uitae formam accipere, in ipsa animae electione consistit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1632","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1632","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1632"},"next":{"citation":"Opera omnia 1632.5-6","label":"1632.5 to 1632.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1632.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1632.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}