{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1632.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1632.5-6","ref":"1632.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1632.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1632.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1632.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":150,"text":"sed utcunque id fiat passio, uel effectus ingens, quo anima inclinatur ad corpus, non à sideribus irritatur. sed exorditur ab anima. Qua uerò tempore nouum corpus ingreditur, ex praesente siderum positura fortunam hanc, aut illam sortiri putatur, electae iam uitae utcunque potest aliter & aliter acci dentem. Tunc ergo praesens siderum harmonia in nobis efficit aliquid, suo uidelicet ministerio conferens ad eam uitae sortem implendam, quae maximè congruit uniuerso. Quaelibet enim indies configuratio coeli pars est harmoniae totius, & ut pars obsecundat uniuersi naturae, cum qua simul congruit unaquaeque natura, & corporea simul & animalis. Quamobrem ab ipsa mundi natura simul cum propria uniuscuiusque natura res singulae peraguntur: à motu uerò & figura coelestium aliter & aliter quodammodo disponuntur, atque ex quadam ad naturam concordia protenduntur. Quoniam uerò ad quemuis effectum naturae proprię unà cum uniuersa natura concurrunt, idcirco de euentus proprietate obscurè admodum per indicia iudicatur. Quae hic mala contingunt, non mittuntur è coelo mala.","prev":{"citation":"Opera omnia 1632.1-4","label":"1632.1 to 1632.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1632.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1632.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1632-2","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1632-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1632-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}