{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1633","citation":"Ficino, Opera omnia 1633","ref":"1633","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1633","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1633","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1633.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Cap. XII. Vodecimum caput ostendit uarios è coelo uiuentes influxus in unum apud nos confluere, Qquamuis aliter alibi. & ex eo confluxu quicquid sub illo gignitur aliquid reportare. Profectò quod nascitur, ex communi quidem coeli fauore comuniter adiuuatur ad ortum, ut autem oriatur homo uel equus. nec ex communi influxu nanciscitur, qui omnib. aequè fauet, neque ex hoc aut illo sortitur influxi. Sub quolibet enim homines pariter nascuntur & equi: Homo igitur prouenit, quia ex homine nascitur, & equus, quoniam fit ex equo. ut autem homo sit talis, ceu sanguineus, uel colericus magis minusue pulcher, procerus, uel breuis, & reliqua, partim quidem habere uidetur è coelo, ex parentibus certè quamplurimum, quod Ptolemaeus confitetur effectu compulsus. Vnde prohi bet ex solo coelestium, intuitu iudicare de nato, iubet autem parentum eius & nutrimenti, & loci na turam, & consuetudinem diligenter considerare. Miito in praesentia quantum uarietatis imaginatio generantium filijs afferat. Certè ad ipsum substantiae naturalisque qualitatis proprietatem natura, tum speciei, tum indiuidui generantis multo plus ualet, quam coelestis influxus: quod manifesta in omnibus experientia docet, ex ipsa praesertim similitudine, qua nascens generantis speciem refert simul atque personam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1633.5-9","label":"1633.5 to 1633.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1633.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1633.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1634","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1634","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1634"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}