{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1637.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1637.1-4","ref":"1637.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1637.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1637.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1637.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Nam sicut in coelo fati regnum duntaxat, sub coelo autem fortunae insuper potestatum ple rique collocant: sic in ratione aequè per opposita discurrente, consilij electionis arbitrium collocabunt. Sic Plato uirturem animi, uel in fato semper liberam confitetur. Fatetur & Ptolemaeus fortu nae consilijque occursu coeleste decretum posse mutari. De necessitate quidem tribusque parcis in commentario decimi de Repub. satis diximus: nunc censemus considerandum, quod mox Plotinus adducit alios quidem homines fieri tales scilicet, uel natura, uel usu, uel utroque, ut trahantur illecebris uniuersi: alios uerò tales, ut inde quandoque se retrahant. Fiunt uerò natura tales, tum animo per priorem electionem atque uitam, tum corpore per causas naturales: fiunt quoque tales ex usu. Quod autem ait, plerosque à mundo more quodam maginco fascinari, declarat, animam non alio hamo, quàm amore, uel naturali uel nouo, atque esca noluptatis illaqueari. Declarat, & ipsam uniuersi naturam, quasi magnam corporibus omnibus non solum pulchram formam, sed uitam etiam quandam inseruisse. Qua forma tanquam ideae simili, qua uita ipsi animę, quasi cognata, anima uelut esca quadam alliciatur, inferioribusque pellecta prouideat. Significat interim animos ob intellectualem naturam corpore toto corporeaque uita superiorem, posse quandoque se contemptis mundis huius illecebris à fato resoluere, quo non aliter quàm Illecebris detinetur. Hinc uerò se soluit quate nus mundum amat superiorem, quem amando in pristinam praecipuamque naturam animus suam reuertitur, in mentem dico, uel in rationem mente formatam profectò cum omnia etiam naturalia propriam habeant in se naturam & actionem, praeter conditiones quoridie acceptas extrinsecus, multò magis id muneris possidet anima, quae habet principij rationem. Principij dico rerum natu ralium atque mobilium: ab anima enim natura motusque dependet, ab anima dico intellectuali, prin cipium enim sub bono rerum efficiens est intellectus, sub quo intellectualis anima principium est efficiens, & quasi iam formans. Anima quidem uniuersi naturalium omnium principium est sum matim: aliae quodammodo sigillatim. llla rursus omnium in uniuersi forma, aliae omnium in formis partium uniuersi. Omnis ergo rationalis anima, prout habet principij rationem: sicut format homc corpus, ita quodammodo potest saltem aliter alia. Tum uerò quemadmodum ut principium format ducitque id corpus & tantum, hîc non alia solum, sed & maiora potest, dummodo similiter afsiciatur ad illa ceum anima cubitate corpus uiuificans, potest similiter & tricubitum. Sed hęc in theologia latius explicamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1636.9","label":"Cap. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1636.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1636.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1637.5-8","label":"1637.5 to 1637.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1637.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1637.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}