{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1640.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1640.1-4","ref":"1640.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1640.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1640.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1640.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Quamobrem ex rationibus eiusmo naturae huic infusis, primae rerum formae procreantur in mundo: subinde uerò ex imaginationi bus spectantibus singula generanda, per motus quodammodo singulos, quotidiani motus, & si guli fiunt, quibus formae rerum ad alterationem mutuam concitantur: qua quidem alterationi perpetua, materia passim ad nouas quotidie formas a rationibus suscipiendas ritè paratur. Com tes ergo in anima quidem imaginatio naturaque sunt: comites similiter in uniuerso alteratio semper atque generatio. Nec iniuria natura genetrix singulorum imaginationem comitatur, atque ui cissim, quae se per singula distrahit, neque tamen rationem proximè, quae ad uniuersalia denique refugit: neque intelligentiam, in uniuersalibus semper perseuerantem: ac si intelligentia, siue ratio singula perspicit, consequenter id agit. Praecipuum uerò habet interim ad uniuersalia studium. Generatio igitur uel alteratio, atque motio, quae duntaxat est singulorum, post naturam mox esse uidetur imaginationi propinquam, circa singula solum, & praecipuè se uersanti. Omnino uero cum generatio est prorsus circa materiam, si inuenturi simus uirturem proximè generantem, descendere cogimur infra uirturem quamlibet cognoscentem. Quaelibet enim cognoscendi uirtus formam & actionem qua cognoscit habet à materia separatam. Quemadmodum igitur quod in summo sui ipsius est lumen, & in medio splendor, in infimo sui sit calor, atque ut calor generat, non ut splendor, necut lumen:sic anima quae in suo quodam summo intellectualis existit, in medio uerò discurrens, in infimo denique uitalis tantum atque uiuflica, non ut intellectualis, necut discurrens, sed ut uitalis generat atque uiuificat. Et si quae facit, interea & cognoscit, non tamen quia cognoscit, sed quia ita se habet, & ita potest, & ita afficitur naturaliter, ideò sic & talia facit. Dixi equidem non quia cognoscat, cognitione inquam aliqua praeter essentiam. nam in ipso eius suma mo idem est intelligere quod & elle: ideoque essentiali hac uitalique intelligentia, per essentiales, idealesque notiones naturaliter format, id est, seminales rationes efficit in naturas sicut natura per eas in materia formas effingit. Sicut ergo ex circulo qui iactu lapilli sit in aqua, mox alter circulus oritur, de incepsque similiter: sic ex orbe quodam idealis diuinae mentis pendet fermè similis orbis in animae mundanae mentem: hinc uerò mox in naturam, ex natura similiter in materiam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1639","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1639","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1639"},"next":{"citation":"Opera omnia 1640.5-8","label":"1640.5 to 1640.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1640.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1640.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}