{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1641.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1641.5-8","ref":"1641.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1641.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1641.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1641.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Appellat uerò Plotinus uitam eiusmodi mundum propriè seminarium: quem ueteres appellarunt imaginem, quae semper in assimilatione uersetur. Haec enim non tàm anima, quàm animae imago uocatur. Quantum enim accedit ad materiam alienam ab intellectuali fonte: tantum ab anima intellectuali degenerat. Semina quoque in ea, non tam ratione sunt, quàm imagines rationum: Si enim ratio propriè secundum formam in anima intellectuali consistit, meritò in uita inferiori tantum est ratio nis imago. Quis enim ueram nominet rationem, quae sui ipsius ignara nullam sui habeat rationem? Haec itaque uita imago quaedam est, imaginum solummodo plena: imago: haec semper est assecuta similitudinem exemplaris ac semper assequitur. Rursum & semper est ficta, perpetuò fingitur, qua, uidelicet ratio ne actus ipsi seminum aliter temporibus alijs uigere uidentur: semper tamen congruum exemplari: qua rursus quasi unà cum mundi corpore uira uoluitur: qua denique simul cum reuolutione coelesti aliter ali terque, & mens afficitur imaginaturque & extra alijs quodammodo semper figuris induitur. Fortè etiam Plotinus his uerbis sententiam Heracliti tangit atque Timaei dicentium, mundum hunc oculis mauifestum esse quidem nunquam, sed perperuò fieri. Omnino uerò sicut sub sigillo figuratur aqua, neque figura restat remoto sigillo: ideoque figura non tàm semel facta uidetur, quàm fieri semper, pręsertim si inugiter subterfluat aqua, sic fermè se habet & materia ad naturam, & natura rursus ad animam intellectu foecundam. Eatenus autem mundum hunc fieri Plotinus uult, uel esse, quatenus & imago animae fluit ab anima: & anima: prodit ex mennte, ac mens generatur ex bono, & bonum denique quamdiu hoc ipsum est quod bonum intellectus deinceps, quandiu id ipsum quod intellectus existit. Quibus ita RRI mentibus manantibus, sequentia naturaliter inde semper, aut maneant, aut profluant, quemadmodum & lumen ex sole, & deinceps ex lumine lumen. Nos autem circa haec pro religione dicere possumus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1641.1-4","label":"1641.1 to 1641.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1641.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1641.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1642","label":"Cap. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1642","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1642"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}