{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1642-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1642-3","ref":"1642-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1642-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1642-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1642-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Cap. II. *N secundo capite quaerit utrum ulla sit materia in intellectuali natura: & quinque rationes adducir, quibus ibi non esse materia uideatur, quas in sequentibus confurabit. Tu uerò inter haec notabis esse non posse principia prima omnium aeque summa: id nos quantum communiter ad principiam pertinet satis in theologia monstramus. Quantum uerò ad Deum pertinet & materiam, quòd aeque principia esse non possint, hic attende Articus eiusque sectatores, & quodammodo etiam Plu tarchus materiam posuerunt, non aliter ex seipsa ab aeterno fuisse, atque artificem mundi Deum, & illam quidem uiuam, sed uacuam ratione, ideoque per se inordinatè iactatam: demum uerò rationem diuinitus accepisse, unde formari, mouerique coepit ratione, mundumque sic fuisse aliquando constitutum: qui & antea fuerit ante quàm redigeretur in chaos, ac uicissim in chaos sit aliquando rediturus à Deo quondam reformatus, & à Deo iterum reformandus. Hi sanè in hanc sententiam inciderunt, quia uerba Platonis in Timaeo atque Politico, non aliter, quàm auribus sonant accepisse uidentur Hos abunde Porphyrius confutat in Timaeo: sed è multis, quae adducit in medium tria duntaxat argumenta in praesentia referenda sunt, quibus confutatur materiam instar Dei ex se prorsus existere: quasi duo haec aequa omnium principia sintur, uelut è regione sibi inuicem occurrentia. Sic igitur ait: Si neque Deus ex materia neque materia existit ex Deo, sed ambo aequè principia sunt: quęrimus quę nam his differentiae causa sit, quia ita differunt, ut Deus quidem sit bonus & agens, materia uerò mala sit atque patiens. Causa quidem differentiae huius, neque ex alterutro est ad alterum, cum neutrum ficri dicatur ab altero: neque rursum ex tertio quopiam ad utrumque: quippe cum nihil superius collocetur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1642-2","label":"IN LIBRVM DE MATERIA COMMENT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1642-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1642-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1643","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1643","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1643"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}