{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1643.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1643.1-4","ref":"1643.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Cap. III. Ationes uerò negantes in mundo incorporeo esse materiam, soluit in capite tertio. Ipsum bonum saepè dicitur infinitum: quia neque ex partibus constituitur, quarum alia terminetur in aliam neque desuper superatur, neque subiecti alicuius limitib. cohercetur, neque terminumpotestatis ad mittit, unde neque patitur perseuerantiae terminum. Dicitur & infinita materia, non quidem uelut superans terminos sicut Deus, sed tanquam terminis indigens, eosque ab alio postulans: Rursum bonum ipsum dici solet informe, quia forma superius, informis quoque materia, quia forma deterior, neque ta men omnino nihilum: siquidem ordo formarum, sicut supernè non in nihilum definit, sed in actum omnino purum effectoremque formarum: sicut ex infimo definit proximè non nihilum, sed in po tentiam similiter puram capacemque formarum. Potentiam eiusmodi subesse cogitamus, non in mundo corporeo tantum formis corporum, sed in mundo etiam incorporeo formis ibi subditam incorpo reis. Hanc ibi per se appellamus indefinita: neque ibi id nomen horremus, cum & obedientissima fit formatori, & semper ex toto formata. Sic affectionem irrationalis animae laudare solemus, quando rationali se praebet ritè formandam. Laudamus & rationalem, quando similiter mente forma tur. Compositio quoque aliter ibi atque apud nos esse censetur. Hic forma saepius materialis efficitur, ibi uerò contra semper materia fit formalis. Propterea compositionem illam ibi meritò damnaremus, in qua partibus forma quaedam post partes exoriretur: sicut plurimum in corporibus fieri consueuit. Quod autem ibi sint, quae non tàm faciant unum, quam sequantur unum, damnare non decet. Materia quidem illic & forma non tertiam rem efficiunt, neque forma sic propriè ad materiam comparatur, sicut habitus ad potentiam, uel qualitas ad subiectum: sed sicut actus ad habitum, & actirursus ad qualitatem. Ideae illic non constituunt mentem quasi partes, sed actus quidam mentis exstunt, in quos ipsa mens prodijt ab aeterno.","prev":{"citation":"Opera omnia 1643","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1643","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1643"},"next":{"citation":"Opera omnia 1643.5-8","label":"1643.5 to 1643.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}