{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1643.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1643.5-8","ref":"1643.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Illic ergo forma non tàm accedit materiae, quàm ipsamet imateria est in actum aeternè procedens. Proinde totius forma uiuentis est una, in qua plures formae partium continentur: sic & uirtus seminalis est una totius, sed in ea uirtutes sunt plures membrorum multiplicium formatrices. Interea uerò aliter corpus, aliter seminaria uirtus composita est, nam in corpore ex particularibus formis fit forma communis: in uirtute uerò genitali forma totiu uno, alioquin in corpore multa nunquam rationaliter perducerentur ad unum, nisi in ratione nali unum multa praecederet similiterque mente. Qualem sanè compositionem, neque in anima, nec mente reprobare debemus. Tu hîc interim ubi Plotinus de compositione eiusmodi loquitur, sum eius specta, non uerba. Innuit super uim genitalem esse mentem, eamque similiter fermè compo sitam. Cum enim uis eiusmodi non tàm in seipsa conspiciat, quàm in materia pariat, neque tam in se sit & agat, quàm in materia & circa materiam, patet, eam circa aliam pendentem, nimirum ab alio quodam superiore, id est, intellectu pendere, atque inde non solum existere semel more substantiae, sed more imaginis assiduè conseruari, multiplicemque formarum rationem, ac uim à multiplici illius intelligentia, quamuis quodammodo mobilem ab immobili mutari. Concludit denique, quòd locum ma teriae tenet in mundo diuino, nunquam formas idcirco mutare, quoniam simul habet omnes: simul inquam, tum in eodem aeui momento, tum in eodem eut ita dixerim) sui signo, quo factum est, ut tora ubique sit omnium possessione quieta. Praeterea cum ipsa materia propter extremam inopiam & inex plebilem appetitum apud nos dicatur mutabilitatis origo, meritò hic talis est, ubi formę materiales euadunt, ibi uerò non talis, ubi materia penitus est formalis. Neque uerò ex eo quòd simul tempore materia illic est & forma, minus ob hoc ibi ordo esteunt ita loquarioriginis, quo materia formam anrecedere cogitetur. Ordo enim & aliud est, quàm tempus, & tempore prius: nam tempus ordinem in motu à priore in posterius exigit. Potest igitur in supernis esse ordo quidam originalis huius ad il lud, uelut materiae cuiusdam ad formamesicut in sole ordo substantiae adlucem intimam nullo inter ueniente temporis interuallo.","prev":{"citation":"Opera omnia 1643.1-4","label":"1643.1 to 1643.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1643.9","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}