{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1644","citation":"Ficino, Opera omnia 1644","ref":"1644","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1644","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1644","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1644.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Cap. V. alteritate & motu. *N quinto capite soluit, quę dictis obijci possent, simulque dicta confirmat: admonens ne ob hoc ne ges in supernis aliquam esse materiam, quòd essentia illic suas semper habeat formas, simusque sit unum, quando & apud nos materia semper & formata est, & cum forma conficit unum. Neque mirum est ibi latere materiam, si & hic semper materia latet. Hanc ibi intellectus excogitat, hanc & hic resoluendo inuenit intellectus. Profectò intelligentiae uirtus, utpote quae efficacissima est, ignis instar naturaliter omnia penetrat & resoluit: & quia similiter simplicissima, quiescit nunquam, donec ad simplicissima resoluendo peruenerit. Haec in naturalibus resoluendis, quod sub rationibus rerum formalibus tanquam minimè ens latere coniectat, dicit esse materiam, quasi profundum: rationem uerò formalem esse dicit sublimitatem: quae autem circumstant, quasi inter sublime collocat & Si quando uerò rationes rerum formales omninò segregatas à materia uideris, & profundum tamen efficaciam suam ad materiam conuertes, has ipsas in natura uidebis ipsamque naturam. Si praeterea formales eiusmodi rationes non solum segregratas, sed suam ad se efficaciam conuertentes excogitaueris, mentem protinus contemplabere. Mens enim diuina est uniuersi ratio exemplaris, & efficax per conuersionem ad se cognoscens omnia simul & faciens. Tum uerò mens quaelibet inde nata rationum est plena formalium. aspicitque formas in rebus formalesque rationes, uelut quosdam diuinae intelligentiae radios, suis quoque rationibus congruentes.","prev":{"citation":"Opera omnia 1644.5-7","label":"1644.5 to 1644.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1644.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1644.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1645.1-4","label":"1645.1 to 1645.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1645.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1645.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}