{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1644.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1644.1-4","ref":"1644.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1644.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1644.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1644.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Cap. IIII. In mundo intelligibili eße aliquid materiae simile. & de ideis. N capite quarto probat in mundo intellectuali esse nonnihil materiae quodammodo simile. Ratum quidem haberi uult illicideas existere, quod in theologia nos abundè probamus. Profectò ex eo quod plures in mente sunt species, constat mentis essentiam, quae unius mentis est una, aliud quiddam praeter ideas existere, ideoque idealibus formis subesse quasi materiam. Esse uero differentes inter se rationes ibi formales patet, quia inde, id est, ex prima forma formarum origine, forma. lis in ordine rerum distinctio prouenit, non autem ex informi materia: non rursum casu ordinis omnis ex parte: non denique ex diuersis agentibus, nisi uno quodam ducti duce diriguntur ad unum. In ipso autem duce tanquam uniformi simul, & omniformi mente rerum omnium ad necessarium uniuersi ordinem perrinentium, & destinata unio est, & descripta distinctio. Sed quónam pactor hoc autem alibi dictum est atque dicendum. Nunc animaduerte, Plorinum ideas menti non tanquam tabulae picturas ascribere, sed tanquam generi species adhibere, alioquin non tam unio illic, quàm congregatio, & ag gregatio foret. Vna igitur ibi intellectualis natura est, quam intellectualitatem (ut dixerim) aliquis appellabit, in qua omnes species, id est, ideae conueniunt tanquam generali natura. Differunt uerò inter se per uarios intellectualitatis, siue intelligentiae modos, non tamenn (ut ita loquar) notic nales, sed etiam efficaces, seminariae uirtutis instar. Formales autem eiusmodi modi differentiaeque uelut formae quaedam particulares accedunt ad naturam ipsam intelligentiae generalem ad species idealeas concipiendas. Dialectica uerò, quae genitricis tut ita dicam illud in species digerit, non externa, sed intima est: non quęsita, sed naturalis. Ibi enim quod distribuitur; uitalis essentia est, quasi animal. In quod distribuitur, sunt ideę, uelut animalia quaedam. Quod uerò distribuitur, est ipsa intelligen tiae uirtus roborata bono, quasi uirtus concipiendi uiro.","prev":{"citation":"Opera omnia 1643.9","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1643.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1644.5-7","label":"1644.5 to 1644.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1644.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1644.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}