{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1645.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1645.1-4","ref":"1645.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1645.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1645.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1645.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Sicut igitur oculus sole creatus atque solaris, in solari lumine solares ubique spectat colores, quódue sub eis latet appellare admonet tenebrosum: intellectus quilibet diuina mente creatus, atquam inde imbutus luminibus idearum ideales similitudines in rationibus rerum formalibus semper aucupatur, & libenter agno scit, atque sub formis, uelut quibusdam intelligentię diuinę luminibus uaticinatur, latere materiam uelut in rebus infimum, & quia per se formarum tanquam idealium radiorum expers, ideo tene, brosum. Materiam uerò corporum cum illa incorporei mundi materia non genere quidem conuenire memento sed habit udine quadam. Similitet enim utraque tùm ad fermas suas, tùm ad ipsum unum se habere uidetur. Vtraque fermè similiter per formas suas definitur in actum, utraque quasi similiter refertur ad unum: siquidem eodem in modo dependet, scilicet per merum processionis modum è uestigio super nihilum. permodum indeterminati determinabilisque cuiusdam commutant, rursus inter se nonnihil materia haec & illa Sicunt enim haec dona quaedam incorporeae naturae sortitur, sic & illa uicissim tum in mente habet ideales corporum rationes, tum in anima praeter ra tiones eiusmodi subit & motiones, & affectus quosdam, ad materiam hanc uelut passiones. Quae rursus, & hic, & ibi formarum locum tenent, similiter fermè & materias suas spectant & unum. Nam ab uno conuersionis, & aspectus, & termini modo dependent, & materias utrobique suas terminare uidentur. Differunt uero formae mundi huius ab illis, quoniam hae quidem ab anima proximè fiunt, illae ab intellectus uel Deo. Differt & materia haec ab illa quoniam haec quidem profundum est imaginum, illa uerò formarum est profundum, quarum hae uidentur imagines. Sicut igitur forma illic uera res est, sic & materia est essentia. Sicut hic forma est imago formae, sic & materia haec essentiae est imago Atque tantum abest quòd materiam hanc appellat entiam, ut illam quoque uix audeat essentiam appellare, uidelicet si ad sequentem perfectionem essentiae compararetur. Post haec obser uabis, mundum intelligibilem esse quidem semper, sed existere semper ex bono, fermè sicut lux illa coniuncta soli, immobiliter est ex sole: mundum uerò sensibilem non tàm esse existere, quàm fieri semper ex illo, sicut ex Sole mobile, ut aiunt in aere lumen, quae aurem sunt infra Lunam, aliquam do fieri.","prev":{"citation":"Opera omnia 1644","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1644","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1644"},"next":{"citation":"Opera omnia 1645.5-8","label":"1645.5 to 1645.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1645.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1645.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}