{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1645.9-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1645.9-10","ref":"1645.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1645.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1645.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1645.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Quod uerò per appetitum hunc acquiritur, implet iam quaternarium, qui propriè spectat ad formam. Post hunc quinarius sequitur ad actionem praecipuè pertinens: Senarius ad finem intimum actios nis: Septenarius ad externum finem actione superiorem. His certè numeris consumatur superior mundus, & in agente quiescit: eisdem absoluitur & inferior, & agit in superiore quietem, Sed ne for te dicta te turbent, memento ubi iam est ens aliquod actu considerari formalem eius idealemque rationem qua est hoc ipsum quod esse censetur, priusquam prout fit ab alio, uel non sit aliud. Ipsa uerò materia, quia ratione formali idealique caret, cogitari prius, tanquam aliunde pendens, & tanquam non illud unde pendet, qua sub ratione quapiam absoluta. Nam & haec ipsius ratio est, ipsa uidelicet dependentia ipsaque negatio. ideoque omnium uilissimum aestimatur. Quod igitur Plorinus ait, materiam motione alteritateque conflari, quemadmodum diximus, intelligere potes. Potes & aliter intelligere: nempe, ex eo quod in re quapiam motus est, cognoscitur conditionem eius nondum determinatam, perfectamque existere, alioquin nihil ultra requireret.","prev":{"citation":"Opera omnia 1645.5-8","label":"1645.5 to 1645.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1645.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1645.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1646","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1646","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1646"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}