{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1646.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1646.5-8","ref":"1646.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1646.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1646.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1646.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Pontentia uerò ad entia uel ad eorum actus, non quidem omnino ni hilum, sed entium potius infimum iudicatur. Infimum hoc uelut indefinitum, terminosque ab alio expetens, refert mundi superioris infinitatem atque materiam. Infinitatem etiam inquolibet intelle ctu, infinitarem rursus in anima mundi, & in ipsa natura: quam teste lamblicho, materialem ubique infinitatem Aegyptij sapientes ipsam cur eius uerba utar) essentialitatem nominant, per quam ipsum unum materiam producit in corpore, atque ut concedit & Ploclus ad hoc ipsum etiam agente natura, quod & alibi declarauimus. Denique cum ad ideales rationes referri per se non possint, nisi formalia, ideoque materiae non sit idea, constat eam mundano, operi necessariam ab aliquo saltem super ideas, & opificem idealem principio originem primam ducere, ab ipsa scilicet essentia eiusdem opificis, quatenus ordine quodam ideas, & proprietatem opificam antecedit, ac tandem ab ipso super essentiam uno, quatenus simplicissimum est, & mirabiliter ab omnibus segregatum. Sed & hoc ipsum unum non modò per essentiam adhuc formabilem in opifice, sed etiam per formabilem essentiam in mundi anima. & natura per continuatam seriem producere materiam iudicatur: materiam inquam, uelut unum inferius, non solum illis quae sunt, sed his etiam, quae gignuntur, sicut & ipsum unum est utrisque superius. Sic in Parmenide, quaecunque de ipso simpliciter uno propter excellentiam eius ritè negantur, de uno interim, quod est in his, quae uerè sunt, per formalem affirmantur proprietatem, & interea de uno, quod est in his quae gignuntur, partim secundùm formam, partim secundùm participationem affirmari uidentur. Sed eadem rursus de materiali uno omnium infimo, tanquam per oppositum respondenti primo, ob defectum negantur extremum, adeò ut nihil repe riri queat(ut ita dicam) primo similius uni, quàm postremum hoc unum: si modo per dissimilitudi nem cogitetur assimilatio, & per negationem comparatio fiat, infinitusque defectus ad infinitum re feratur excessum. Opiniones falsae de materia consutantur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1646.1-4","label":"1646.1 to 1646.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1646.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1646.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1646-2","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1646-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1646-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}