{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1649","citation":"Ficino, Opera omnia 1649","ref":"1649","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1649","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1649","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1649.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Verum eiusmodi coniectura, neque legitima ratiocinatione, quae solet ductu mentis rationisque idealis ex formis concipere formas, neque legitima rursus imaginatio, quae solet formas, uel ex mente, uel ex sensibus intueri, coniectio itaque circa materiam ex spuria ratione, & adulterina rursus imaginatione miscetur. Sed eiusmodi quidem indefinitas animi circa indefinitatem materiae suspicandam, habet interim aliquid definiti quatenus, & per formas agit, & definit aliquid de materia. Neque propriè tamen intelligit. Intellectio enim est idearum, uel saltem idealium contemplatio. Neque rursum ratiocinatur propriè. Ratiocinatio enim est collectio quaedam. Hic uerò non tam colligit quàm dispergit dum omnia de materia negat, ac siquid affirmat interea negata confirmat. Dum enim affirmat materiam esse formarum omnium susceptaculum, confirmat interim, eam per se prorsus informem. Et quoniam anima utpotè, quae species est, & essentia uera horret informia, & odit essentiae casum, idcirco dum de materia negat formas, & essentiam atque esse: interea eam adhaec omnia refert: & sicut negando prius, ita deinde referendo cognoscit. Similis in hoc esse uidetur cognitio infimi rerum & cogni tio summi, & utrunque (ut ita dixerim) ignorando cognosci. Tu uerò ubi Plotinus ait, simile cognosci à simili, intellige uim aliquid cognituram: tum antem cognitionem esse, quodammodo illi cognatam, tum in ipsa cognitione formam illius edere, uel subire conditionem. Conclude rursus, ubi cognitio est efficatior, ibi similitudinem esse maiorem. Et quoniam intelligentia ratioque non solum sicut sen sus rem attingit extrinsecus, sed etiam efficacissimè penetrat, idcirco hanc rationibus ęternis cogna tiorem existere, quàm corpori sensus. Materia nec est quantitas, nec habet propriam quantitatem. Item susceptio formarum non ratione quantitatis, sed ratione materiae. Item forma praecedit quantitatem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1648.5","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1648.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1648.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1649.1-4","label":"1649.1 to 1649.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1649.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1649.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}