{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 165-2","citation":"Ficino, Opera omnia 165-2","ref":"165-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/165-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/165-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/165-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Cap. VIII. Orpus natura sua dispersum est penitus. Primon, quia distantiam partium patitur ita ut semper in alio loco sit alia. Secundo, quia continuè transmutatur. Nam si subijcitur tempori, sicut uaria momenta succedunt in tempore, sic affectiones Amomentis singulis uariantur in corpore. Quae quidem uarietas cum fiat in coe lis, multò magis fit raptu coelorum in elementis. Tertio, quia contrarijs subijcitur qualitatibus, calori & frigori, & similibus. Vnde fit ut contra naturam corporis sit coire in unum, manere simile, & sibijpsi constare. Extensio namque ipsa quantitatis partes corporis disiunctas manere compellit. Motus perennis cogit mutari naturam, neque sua simul habere, sed aliud amittere, quaerere aliud. Qualitatum contrarietas impellit ut altera fugiat, alteram per quam fugam corpus ipsum compositum dissipatur. Quamuis autem per haec appareat corpus natura sua nullo modo posse firmiter in unitate consistere, tamen corpus quodlibet aliquo modo in suis partibus nectitur, cunctis in unam totius corporis compulam conspirantibus. Est igitur in corpore aliquid ultra corporis naturam, quod ipsum unit, sistit, & continet Vnit inquam distantiam partium, sistit fluxum perennem, continet inuicem per suam simplicem consonantiam dissonas corporis qualitares. Quid hoc est? corpusne? Si corpus est, eget similiter alio connectente. Quid aliud illud? Num corpus? Si corpus, eget & alio. Quocirca fatendum est nullam esse posse in corporibus unitatem, nullam constantiam, nullamue concordiam, nisi illis insit uis aliqua incorporea. Ergo si & anima corpus dicatur esse, eget ipsa etiam aliqua copula. Vim autem huiusmodi compulantem nos animam, uel uirtutem animae potius, quàm illud compulatum asseue rabimus, cùm uideamus esse animae proprium, humores contrarios membraque diuersa in unam animalis compagem deuincere, qua abeuntediffluunt omnia.","prev":{"citation":"Opera omnia 165","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/165"},"next":{"citation":"Opera omnia 166.1-4","label":"166.1 to 166.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/166.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/166.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}