{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1651","citation":"Ficino, Opera omnia 1651","ref":"1651","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1651","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1651","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1651.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"Quòd si dimensionem in se indeterminatam accipias, adhuc materiam illa determinat: saltem adhoc ipsum, ut non solum materia sit simpliciter, sed etiam ut in longum, & profundum protendatur, & amplum, ut occupet locum, ut sit diuisibilis, ut tot in se habeat partes, ut pars à parte sit differens, ut pars terminetur ex parte, ut partes terminentur ad totum, ut habitudo sit inter se partium & ad totum. Denique dimensionem interminatam mareriae dare, nihil est aliud quàm confiteri materiam ad dimensionem, quamlibet se indifferenter habere, sicut & ad quamlibet qualitatem. Sicut ergo conceditur qualitate carere, si militer carere dimensione concedes. Neque uerò quisquam negare debet esse materiam, quod à nobis inuisibilis & indiuisibilis iudicetur. Nam & quantitas si in seipsa sine qualitate consideretur, inuisi bilis erit, & qualitas uicissim accepta procul à quantitate statim erit indiuisibilis. Sunt tamen aliquid, quamuis accidentia sint. Materia igitur, quae substantiae modo talia sustinet, non est omnino figinentum. Tum uerò quamuis nullo sensu percipiatur, nihilominus aliquid est ponenda. Nam & naturam ipsam atque mentem esse aliquid affirmamus: quamuis sentiri non possint. Materiam uerò etsi non sensu, tamen ratione cognoscimus. Et si sursum non rationacione quadam intelligentiae plena, id est, idealibus fundata formis, tamen argumentatione partim negante formas, partim ad formas materiam referente. Possunt quinetiam hic uerba Plotini sic accipi. Materiam, scilicet cognosci ratiocinatione quadam, non ratiocinatione inquam ipsius uacui, sed uacuo modo: quasi prohibeat materiam dici uacuum ipsum, uel nihil et uanum. Concedat tamen eam uacuo quodam pacto cognosci, id est, uacuam formis eam excogitando. Cum uerò probatum sit materiam, nec esse quantitatem: nec suapte natura quantitatem habere, uel qualitatem; constat eam nec esse corpus, nec rursum esse (ut ita loquar; corporeitatem. Si corporeitas accipiatur pro forma quadam dimen sioni commixta. Alioquin materia foret corpus. Neque rursum si corporeitas ipsa accipiatur pro ratione ideali. uel seminali corporis effectrice: haec enim à materia longè diuersa est. In anima enim & mente consistit. Nemo uerò dicere debet, corpus sine materia esse posse: quopterea quòd actio corporis sine materia uideatur existere. Actiones enim, nec more corporum componuntur: nec alię de alijs generantur ut corpora: uicem uero materiae gerit ad illas, ipsa agentis patientisue substantia, quae componitur ex materia. Materia nec est qualitas, nec habere propriam qualitatem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1650.8-9","label":"1650.8 to 1650.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1650.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1650.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1651.1-4","label":"1651.1 to 1651.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1651.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1651.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}