{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1654.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1654.5-8","ref":"1654.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1654.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1654.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1654.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Sed hic praeterea Theologi nonnulli dicent ipsum simpliciter esse antecedere naturaliter, siue ratione quadam & ordine esse sic aut aliter, aut hic, aut ibi. Ideoque neque formam inesse posse, nisi prius sit simpliciter in se ipsa, neque materiam rectè intellige posse subesse, nisi intelligatur quodammodo prius simpliciter esse quod quidem esse primum, appellant esse essentiae, cui mox addunt esse existentiae. Per primum quidem aiunt rem esse in sua essentia, atque ex ipsa. Per secundum uerò, rem aiunt esse in effectu rerumque ordine, & aliunde pendere. Quamobrem concedent materię primum esse per se, secundum uerò per formam. Fored uerò Platonici quidam etiam primum esse materiae auferent: Praesertim ubi Plotinum audiunt prohibentem assignari ipsum esse materiae. Sicut ergo theologi multi in primo rerum principio esse ponunt sine essentia, sic & hi materiam quasi essentiam sine esse putabunt, neque tamen nihilum, sed aliquid appellabant. Nam & Plotinus materiam imaginem appellat essentiae. Sicut ergo res aliae suas habent imagines, quae quidem quamuis res ipsae non sint, sunt tamen aliquid sic & imaginem essentię quamuis non ueram essentiam, tamen nonnihil & aliquid nominabi mus. Quamuis autem materia dici possitunum, & nonnihil & aliquid, negare tamen solent ipsam proprie aliquid essene forsan animus dum audit aliquid, suspicetur aliquid esse formale, sicut plurimum consueuit. Quippe cùm ipse sit forma, atque ex formis inciretur ad cogitandum, cogitetque per formas Reuera tamen materia iudicatur re ipsa nonnihil, & aliquid quasi substantiale. Vnde Plotinus in superioribus ait, materiam esse corporibus necessariam. Neque uanum nomen esse, sed subiectum aliquod quamuis occultum. multoque magis subsectum hoc quàm quantitates qualitatesque subsistere: Quod & Timaeus indicat ubi ait, ante mundum fuisse architectum mundi uelut pa trem & materiam sicut matrem: Materiamque appellat subiectum & susceptaculum atque locum. Ex quibus uerbis apparet, materiam rem esse praeter conceptus & relationes nonstras comrporibus subsidentem. Quod Peripatetici quoque confirmant: ubi substantiam distribuunt in materiam & formam, atque compositum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1654.1-4","label":"1654.1 to 1654.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1654.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1654.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1655","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1655","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1655"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}