{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1655-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1655-2","ref":"1655-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1655-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1655-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1655-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"IN LIBRVM DE EO, QUOD IN ACTV IET quod in potentia Comment. Item de acta & potentia. Item de Metallis atque lapidibus. Cap. I. IBER de potentia & actu, & summatim confirmat, quae in libro de materia dicta sunt, & per illa planius intelligitur. Distribuitur autem in capita quinque. In primo notabis post dubitationes quasdam, quicquid esse dicitur inporentia referri ad aliud necessariò scilicet ad illud quod inde fit, uel in actu. Item potentiam propriè referri ad actum. Rursum in eo quod in potentia est ad aliquid quandoque remanere substantiam, nouo quodam adueniente quandoque mutari, siue ad melius, siue ad deterius mutatio fiat. Considerabimus praeterea non esse potentiam in mundo inteillgibili ad nouum actum, uel edendum, uel comparandum, alioquin siue nunquam perueniatur ad actum, frustra esse in potentia iudicabitur, sine quandoque peruenia tur, erit in aeternis mutatio temporalis. Ergo ne haec sequantur absurda, omnis ibi potentia ad totum omnino suum actum est ab aeterno redacta. Subinde animaduertes, potentiam faciendi non esse dicendam in potentia esse: potentiam uerò patiendi, dici posse in potentia esse. Obseruabis denique Plo tinum hic quod & bis alibi iam aperuit, putare metallum aquam esse concretam, siue putet, quasi sim pliciter aquam modo cristalli, siue plurimum esse aquam. Physicorum namque sententia est, in com ponendis mixtis calorem, & frigus, tanquam agentia, potius accedere, quàm ut materiam. Non enim facilè ob uehementiam suam commisceri posse. Siccum uerò & humidum sub his esse materiam. Vbi sane siccum praeualet humido, concrescere saxum: ubi uerò siccitatem humor excedit, fingi metallum, quod propter humoris exuberantiam liquefiat ad ignem, quam liquefactionem siccitas, in saxo prohibeat. De duabus materijs, & actu, & potentia, tum in corporibus, tum in animat","prev":{"citation":"Opera omnia 1655","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1655","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1655"},"next":{"citation":"Opera omnia 1655-3","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1655-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1655-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}