{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1656.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1656.4-7","ref":"1656.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1656.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1656.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1656.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Hic enim duas esse naturas: ibi unam atque hic quidem ita differre, sicut lumen diffusum per aërem, quasi forma, ab aëria materia differt:ibi uerò uel sicut rutilatio quędam à lumine, & lucere à luce, uel saltem sicut lumen à flamma. Lumen enim in aëte alia est natura quàm aër in flam ma uerò non aliam adiungit naturam sed proprietas quaedam est actusque flammae perennis. Sicut ergo lumen hoc, quasi forma & actus est ad flammam quasi potentiam,. ita fermè quod formale, ad id quod materiale in mundo intelligibili ponitur, se habere uidetur. Qualis fermè distinctio inter concauum & conuexum protinus apparebit, si superficiem sphaericam considerabis, cui nulla sic sub iuncta profunditas. Tunc enim concaua & conuexa conditio neque loco subiectóue different, neque natura, sed sola forsitan ratione. Vnica enim superficiei natura ad illa quidem quae sunt extra circulum conuexa uidebitur, ad interiora uerò concaua iudicabitur: sicut & intellectus atque uoluntas in animo differunt. Sed ut summatim dicam, in toto hoc mundo corporeo, materia & forma duae sunt naturae: sed praeter coelum forma est pro natura materiae, in coelo materia uicissim pro natura formae: In mundo autem incorporeo materia quidem est essentia & natura formae, forma uero est esse actusque materiae. Rursum materia nec ad formam in potentia ibi est, neque potentia est ad formam, sed est potius ipsa potentia formae: forma uerò non est actus aliquis in materia siue potentia, sed ipse potius potentiae actus. Quoniam uerò ibi mundum intelligibilem nominat, non diui num tantùm intelligi uult intellectum. sed omnes insuper intellectus, & animus intelligentiae com potes, ideo animum quoque intellectualem negat esse ad nouum aliquid in potentia: sed esse ait ex parte quidem uegetali potestatem animalis procreatricem, ex parte uerò rationali potestatem scientiae productricem. Tum uerò subdit, quamlibet, tum ideam, tum rem a corpore separatam esse totum quicquid est in actu, atque actum, quia totum species sit & forma ab aeuo penitus absoluta.","prev":{"citation":"Opera omnia 1656.1-3","label":"1656.1 to 1656.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1656.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1656.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1656.8-11","label":"1656.8 to 1656.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1656.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1656.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}