{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1656.8-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1656.8-11","ref":"1656.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1656.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1656.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1656.8.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Hic & tu notabis, non solùm ubi aliquid in potentia est ad futurum opus esse superiore quodam, quòd tum possideat praesens, atque ita quod deest, adhibeat indigenti: sed etiam ubicunque potentia & actus sunt duae naturae, opus esse superiore quodam, etiam si potentia perpetuo sit sub actuNatura enim in se formabilis tantum ad formalem naturam non perducitur, nisi alicuius naturę unius & simplicis beneficio. Nam super compositum ex duabus naturis extat natura simplex actu perpetuo fungens: quae, quoniam suum ipsa semper ex se edit actum, meritò nuncupatur & actus. Proinde ubi ait, animam scilicet intellactualem esse in mundo intelligibili, irrationalem uerò in ma teria, animaduerte, ita illam à mundo intelligibili distinctam esse natura, quamuis actione coniunctam, sicut haec diuersa natura est à materia, quamuis affectu, & effectione congrediens. Quae quidem non est affectus materiae, sed superioris quidem animae actus in materiam & quasi forma mate riae. Prima quidem animę actus praecipuè dicitur, quoniam non solùm nihil noui naturae ipsius accedit, siue recedit, sed etiam suum in se exerit actum, ac per intellectum aeterna fruitur actione: per uim uerò discurrentem nihil concipit ab externis, sed parit potius in seipsa. Anima quoque secunda & si uidetur actiones uarias permutare, tamen quantum in se est, uno quodam actu, uel saltem uigore uiuificandi materiam, format influentem atque refluentem. Sicut gignis eodem feruore diuersa com buriuperinde ac si quis eodem sigillo subterfluentes undas sedula successione figuret. Mitto, quòd aliqui dispurant continuò quodam unoque cognitionis & uoluntatis actu animam semper modò haec. modo illa, prout in actum hunc animae incidunt, percipere atque uelle: ceu si quis eodem ad tempus imtuitu intuitu oculis prorsus inconniuentibus plura è conspectu non solùm continuata semel, sed etiam deinceps è uestigio procedentia cernat. Post haec quae de ideis significat, dicens omnes esse uitas & actus, alibi tractabuntur. Essentiam certè primam in qua sunt ideae, memento hoc ipsum quod est esse uitam.","prev":{"citation":"Opera omnia 1656.4-7","label":"1656.4 to 1656.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1656.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1656.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1657","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1657","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1657"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}