{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1658.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1658.1-4","ref":"1658.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1658.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1658.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1658.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Processionem eiusmodi montum quendam nominare solemus, quem non localem dicimus, sed quasi uitalem. Si motus ibi est ullus, est insuper & diuersitas, quam alteritatem disputationis gratia nominari concedens. In omni siquidem motione ab altero termino, in alterum terminum pertransitur. Iam igitur ipsi enti motum alteritatemque adhibuimus. Quoniam uerò processio eius, neque à terra discedit sua, ideoque nec innaturam alte ram transmutatur, merito status & identidas illic cognoscitur: siquidem non dum discedit, permanet, ac dum non transmutatur in aliud, permanet idem. Totam uerò hanc entis, ipsius progressionem, & in progressione stabilem identitatem appellamus essentiam, ab ente ritè dominatam. Simili quodam pacto insequenti, quauis essentia haec quinque reperiuntur, ens, motus, alteritas, status (ut ita dixerim) & identitas. Nam & quaelibet essentia etiam quae procedit extrinsecus ante processionem externam simili quodam pacto procedit intrinsecus Hęc rursum quinque in ipsa rei cuius libet ratione formali, quae definitione comprehenditur, possumus designare: in ea enim genus & differentiam ponimus. Genere quidem res definita, quatenus cum alijs conuenit, caeteris est quodammodo eadem: differentia uerò quatenus ab alijs discrepat, altera est ab illis, atque eadem interim sibi ipsi. In hac autem principali eius essentia per genus & differentiam designata, naturalis & propriae eius permanet uirtus, qua & res ipsa duratione permanet, & suam ad agendum continuat efficaciam. In hac stabilitate non solum elucet status, sed motus insuper emicat, ipsa scilicet, uel inclinatio naturalis, uel dexteritas ad agendum. Haec omnia in definitione comprehendi uidentur, quamuis alia forsan, alijs manifestius. Proinde quinque à nobis enumerata, multò magis cum essentia, quàm inter se conueniunt. Nam ex ipsa essentia potius, quàm ex se inuicem pullulant. Primò quidem motus atque alteritas sic ab ipso ente differunt, ut processus à termino, à quo proceditur. Status idem identitasque cum motui alteritatique opponantur, aliud sunt, quàm ens: quod quidem eisdem non sic opponitur. Esse iterum aliud motum quàm status, & identitatem, quàm alteritas nemo dubitat: siquidem opponuntur. Mo tum quoque ab alteritate differre constat ex eo, quòd starus quoque est aliud, quam identitas. Potest enim aliquis sic in diuersitate, sicut identitate manere non tamen haec adeò ab essentia differunt. Quodlibet enim eorum est essentia, quamuis aliter atque aliter, praesertim si ex fundamento considerentur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1657-2","label":"IN LIBRVM DE ESSENTIA, QUALITATE COMMENT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1657-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1657-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1658.5-8","label":"1658.5 to 1658.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1658.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1658.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}