{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1658.9-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1658.9-10","ref":"1658.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1658.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1658.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1658.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"quoque differentias speciales, similesque actus, non debere qualitates cognominari. Qualitates enim sunt, quae speciali naturae accedunt in se iam absolutae, siue accedant inseparabiliter, ut proprietates quaedam, speciem uel indiuiduum comitantes, siue separabiliter adueniant, ut quae accidentia com munia nominantur. Atque haec quidem est appellatio recta, quamuis nonnunquam concedatur primas illas differentias, & proprietates intimas appellari qualitates quasdam essentiales. Vbi uerd rectè nominibus utimur, calorem in qua appellabamus qualitatem atque passionem. Item calorem sensibus manifestam in ignis mole, etiam qualitatem scilicet propriam atque actum. Virtutem uerò calefactoriam, siue caloris genitricem, quae in naturis ignis substantiali, & quodammodo in definitione compraehenditur non qualitatem, sed qualitas productricem cognominamus. Existimandum est igitur quicquid in ipsa ratione compręhenditur, substantiale siue essentiale prorsus existere: ip sam uerò rationem hic triplicem intelligimus: Primò quidem idealem in mente: Secundo seminalem in natura: Tertio formalem ubicunque sit, quae scilicet definitione perpenditur. Cui quidem in rebus naturalibus respondet substantialis forma, specialisque in materia sua, in cuius uirtute propriarum quali tatum consistit origo.","prev":{"citation":"Opera omnia 1658.5-8","label":"1658.5 to 1658.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1658.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1658.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1659.1-4","label":"1659.1 to 1659.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1659.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1659.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}