{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1659.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1659.1-4","ref":"1659.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1659.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1659.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1659.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Effectus autem sensibus manifesti, tanquam qualitates accipiunt, quae in rationi bus ipsis substantialia sunt. Hinc Plato in Epistolis ait, nos in defniendo delinquere, quoties quid substantiale sit in rebus definituri, aspiciamus in ea, & adhibemus ea, quę sensibus nostris occurrunt. Haec enim omnia sunt accidentia. Nam substantia non tam sensu percipitur, quàm ratione perqui. ritur, & cum substantialis forma non necessario innitatur dimensioni, plerique hanc indiuiduam putant & ad genus intelligibile redigunt. Quae uerò sensus palam attingunt, non essentias esse Plotinus ait, sed passiones materiae, ab efficacia essentialis formae prouenientes, atque ita sensum inde pati quodammo do, rationem uerò argumentari. Nemo itaque debet in aquae definitione inserere frigus hoc, uel liquorem sensibus manifestum: tum quia frigidum atque liquidum, quale corpus hoc sit designant, non quid sit definiunt: tum quia etiamsi calefiunt, aqua est, ac si concreta gelu, liquida non appareat, adhuc est aqua. Praeterea quod ex pluribus qualitatibus congregatur, non est substantia, uel essentia, uel ratio essentialis existimandum. Vna enim unius est forma, ratioque formalis accidentium cumulum antecedens. Absurdum uerò est propriam ipsum rei naturam ex pluribus simul congerere qualitatibus, praeser tim ubi quaelibet earum seorsum sit communis: alioquin ex illis, quę neque essentia sunt, & inferiora sunt nimium quam essentia, conficeretur essentia. At si quis interroget, quomodo prima illa omnium essentia componatur. primo quidem respondetur, non oportere idem prorsus existere, quod constitui tur, atque illa ex quibus dicitur constiturum. Deinde non iniuriam illam essentiam nominari. quae con ficiatur ex ente, quod quidem ibi sit primum. atque simplicius, cui dum adiunguntur actus ipsius uarij, per quos differentię quaedam intus suboriuntur, consumatur essentia non quidem primo peo ente, scilicet quatenus essentia est, quippe quum ita sit processio quędam entis, siue discessio interim ab unitate prima sui, ipsum unum praecipuè referente, partibusque quibus componitur egeat, si mo do compositio propriè dici possit. Hactenus de essentia ita sit dictum addens unumque collata. Quomodo autem ad uitam comparetur & mentem, alibi requirendum. Quid sit propriè in rebus essentia. Quid praeterea qualitas.","prev":{"citation":"Opera omnia 1658.9-10","label":"1658.9 to 1658.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1658.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1658.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1659.5-8","label":"1659.5 to 1659.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1659.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1659.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}