{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 166.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 166.1-4","ref":"166.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/166.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/166.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/166.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Igitur anima neque est corpus, sed compula corporis intima, uel substantia compulatrix. Neque forma diuisa per corpus. Talis enim forma (ut Platonici putant) simplicitatis & constantiae naturam amittit in corpore, unde ipsa aeque ut corpus eget alio continente, quod unum in seipso con sistat, ad diuisionem corporis minimè dissipatum. Si quis autem quaerat unde saxa & li gna sortiuntur suarum partium unionem, respondebunt Platonici, illa quandiu affiguntur terrae, ab anima terrae sortiri & unionem & augmentum, postquam uerò auulsa iunt, non augmentum amplius, sed unionem. Sexta ratio. Duo corpora non sunt in eodem loco. Cap. IX. Vo corpora in eodem loco penitus inuicem aequari non possunt. Nam si eodem in loco penitus esse debeant, oportet illa primùm in partes diuidi, deinde parPtes illas inuicem iungi. Quae quidem partes si indiuisibiles sunt, iam corpora illa in indiuidua resoluta sunt. Et quoniam ex ijsdem composita fuerant, neque dissoluuntur, sequitur ut ex indiuiduis quibusdam corporis magnitudo concreuerit. Quod ideò fieri non potuit, quia indiuidua congregata simul nunquam conficiunt magnitudinem. Sin autem partes illae diuisibiles fuerint, quaelibet per se erit corpus, ac situm proprium seorsum habebit ab alia, itaque non erunt corpora duo in loco uno, imò in multis loculis multa corpuscula. Si ergo corpora duo eodem in loco aequari inuicem nequeunt, anima quae corpori uiuo sese ubique infundit, & per omnia se porrigit corporis puncta, non est corpus. Quòd autem ubique in corpore sit, ex eo in pręsentia patet, quòd nihil magis intrinsecum essentia est quàm esse. Ideoque forma per quam esse substantiale tribuitur tum corpori toti, tum partibus, toti partibusque est intima. Et quia sicut res se ha bet ad esse, sic & ad unum, anima quae per se dat esse, per se quoque absque medio unitur corpori uniuerso. Quòd autem esse substantiale tribuat, inde patet, quòd ea sublata om nia membra mutant speciem. Quoniam uerò ab essentia fluit esse, a uirtute operatio, anima quae singulis membris esse operationemque largitur, singulis quoque essentiam suam uirtutemque communicat. Ita enim esse operationemque praestat, sicut unitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 165-2","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/165-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/165-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 166.5-8","label":"166.5 to 166.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/166.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/166.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}