{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1660.4-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1660.4-6","ref":"1660.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1660.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1660.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1660.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Nam & in natura & in numeris eiusmodi fit conflatio, quia talis est in natura uitali, atque in ipsa ideali uita mutua seminalium uel idealium con spiratio rationum. Plotinus igitur id in pręsentia tractaturus, tres adducit opiniones: primam eorum qui in corporibus inter se conciliandis, neque materias, neque qualitates penitus commiscebant, sed apponebant materias materijs, qualitatesque similiter qualitatibus, quàm quidem opinionem continuo respuit. Secundam, eorum, qui quamuis materias non commiscerent, sed potius admouerent, qualitates tamen inuicem confundebant. Horum sententiam probabiliorem esse declarat. Tertiam postremò, putantem tum materias materijs, tum qualitates qualitatibus exactissimè posse conflari, admittit etiam ut probabilem. Principio in oximelle usque adeò acetum cum melle miscemus, ut nulla relinquatur in hoc composito portiuncula, quae non habeat utriusque saporem: ex quo refel luntur illi, qui sola quadam oppositione considerent. Perinde ac si integra panici grana, cum integris imiiij granis congregarentur. Contendunt alij pariter utriusque grana, dicentque granis utrinque ad mi nimas naturae suae particulas iam contritis, propinquare quidem particulas singulas utrinque singulis, sed non omnino confundi materias, quamuis confundantur inuicem qualitares. Nam ubique in quolibet milij minimo esse quendam panici saporem, atque uicissim. Alij uerò uino adhaec adhibito conterent diligentius: ideoque exactius commiscebunt, adeo ut penitus non contritae solùm, sed etiam liquefactae materiae non iam apponantur ulterius, sed nihilo prohibente penitus confundantur ibique posthac singulorum trium ubique sint non qualitates solum, quod sensus ipse declarat, sed materiae quoque co flatae. Concludent talia quędam à natura multò perfectius, quam ab arte posse conflari materias non alienas, sed suas, non interdum, sed ab initio semper: non extrinsecus, sed intrinsecus temperante.","prev":{"citation":"Opera omnia 1660.1-3","label":"1660.1 to 1660.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1660.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1660.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1661.1-4","label":"1661.1 to 1661.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1661.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1661.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}