{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1662.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1662.1-5","ref":"1662.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1662.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1662.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1662.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"IN LIBRVM DE VISV, ET QUARE, QUAE PROCVL sunt paruae uideantur. Comment. Rationes aliorum duae, & Plotini duae, cur remotiora uidentur minora. Cap. 1. Vaeruntur in hoc libro duo. Primumacur obiecta ob oculis remotiora soleant uideri minora. Secundum: quam ob causam duo quaedam remotissima à nobis spectacula & inter se distantia, puta stadio, uideantur minori etiam inter se spacio distare quàm stadio: item minus à nobis distare quam distent. Ad haec nonnulli respondent: lumen ipsum quo uidemus, quae magis ab obiecto ueniens propinquat oculo, eò magis accommodare seipsum ad oculum atque pupillam, sicut & corpora liquida sese locis accommodant. Haec responsio ita demum propriè ualet, si lumen de quo loquitur, sit radius uisualis missus ab oculo, iterumque ab obiecto reflexus ad oculum, sic enim fortè naturali quodam uigore paulatim ad quantitatem suae originis reuertetur. Sunt enim qui dican, lumen hoc ab oculo procedens pyramidali figura rem uidendam attingere, perque illam subito dilatari; & ab ea rursus quasi ex base pyram idalem uersus oculum figuram reficere, tangereque chono pupillam oculi similiter natura pyramidalis. Ex eorum ergo sententia responsio eiusmodi pro priè fortasse ualebit. Nam & communiter ualere aliquo fortè dicent: quoniam luminosum primum, id est, sol, lumen quidem effundat circum ex tota circunferentia sui, sed huius undique colligat se inchonum, ne extra suum fontem profluens euanescat, sic etiam protinus aget, & totum facilius erit ubique. Ac dum tota basis coarctatur in chonum. sol rotus omnisque uirtus eius per angulum aderit agetque ubique: poteritque ita in angulo rota eius magnitudo uideri. Sic etiam cum in sole centrum & cir cunferentia sit, ipsum eius lumen quatenus à tota solis effluit ambitu, circunserentiam imitatur. quarenus autem colligitur in ar gusium, imitatur & centrum, hinc fieri dicent: ut ex quolibet illuminato cor pore lumen eadem quasi figura sese ad alia & ad oculos colligat. Hactenus quidem sit responsio prima. Respondent iterum alia ratione: formam quidem rei uidendae in ipsa re materialem habere na turam: sed inde spiritali susceptam lumine materiam exuere subito, & spiritali quadam ratione uenire quamuis ad longam seruare proportionem quandam ad propriam materiam uideatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1662","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1662","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1662"},"next":{"citation":"Opera omnia 1662.6-7","label":"1662.6 to 1662.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1662.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1662.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}