{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1662.6-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1662.6-7","ref":"1662.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1662.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1662.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1662.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"Sed cum primum incipit proportiónem quoque hanc amittere, uideri minorem, ac denique omni ad materiam propriam proportione consumpta, oculis non ulterius apparere: sicut neque uidentur oculis ipsae formarum naturalium rationes formales, seminarię, ideales. Haec sint ex aliorum opinione responsa. Quae sanè opinio quaeue responsa quantum habeant ueritatis. alibi deprehendetur. Post haec sequitur ad idem propria Plorini responsio. Profecto quanta sit tota rei dimensio, tunc plarè metimur, quando singulas gradatim eius partes perspicacius intuemur. Cum igitur ubi procul posita res est particulae nos plurimae lateant, merito rorius mensura nos fugit, maiorque uidetur. Prae sertim quia luminosa qualitas, utpote quę & efficacior est quantitate, & propria uisui, efficacius priusue quàm quantitas sese oculis obijcit. Qualis ergo res ipsa sit, primo uidemus: quanta uerò, secun do. dum, uidelicet perspicimus qualitarem. Cum igitur uisualis radius in rem à nobis effusus, & lon giori tandem progressione debilitatus, qualitatem scilicet, colorem. luminosamque naturam discernat minus merito quantitatem quoque confuse metitur. lam uerò quod est in forma substantiali perfectius atque impersectius, id in accidentali forma intensius & remissius, idem in quantitate majus atque minus: in motu uelocius atque tardius: in tempore diuturnius atque breuius.","prev":{"citation":"Opera omnia 1662.1-5","label":"1662.1 to 1662.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1662.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1662.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1663.1-3","label":"1663.1 to 1663.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1663.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1663.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}