{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1663.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1663.1-3","ref":"1663.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1663.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1663.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1663.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Cùm igitur ipsum majus minusque proprium quantitatis proportionem quandam habeat cum eo quod est intensius & remissius qualitatis cumque ipsa quantitas in notitię ordine qualitatem sequatur, nimirum ubi uisus sub remissiori gradu percipit qualitatem, interim sub minori mensura percipit quantitatem. Inter haec memineris, colorem esse proprium uisus obiectum: uocem similiter proprium auditus obiectum: item uehementiam potestatemque coloris ad uisum propriè pertinere: uigorem quoque uocis similiter ad auditum: magnitudinem uerò pluribus percipi sensibus, eamque esse non tàm ipsam rei sensibilis efficaciam, quam eiusdem diffusionem quandam per multitudinem atque locum: & hanc non primò quidem, sed per ipsam nobis qualitatem & efficaciam innotescere. Quo fit, ut ubi minus patet qualitas, interim quantitas delitescat. Tribus autem potissimum hęc indicijs confirmantur. Primum est elusmodi: Si colles uariarum rerum formis plenos inspexeris, eas ibi formas planè conspiciens, magnitudinem regionis ipsius rectius metieris, quam si formas eiusmodi nequaquam intuearis. quasi per formas pateat magnitudo. Secundum: tabulam aspice propè positam uarijs figuris impressam, nisi figuras inspexeris ligillatim, non tantam iudicabis tabulae magnitudinem, quantam si perspicuè omnes sigillatim conspexeris atque summatim. Tertium: Si in parietem uiridi tantùm colore depictum aciem uerteris, non tantus tibi paries hic occurret, quantus si pluribus fuerit coloribus insignitus. Vix. n. dimensionis partes inter se discernere potes, ubi formarum uarietas non distinguit, sed à qualiber dimensionis parte repentè prolaberis nisi differentia qualitatis sistat intuitum. Per haec responderi potest quaestioni secundae, quam uidelicet ob causam aedificia duo in opposito colle nobisque remotissimo sita, & inter se distantia stadio, distare etiam minus appareant. Item quòd si centum à nobis stadijs se parata sint, breuiori etiam interuallo à nobis uideantur abesse. Vbi enim confusius formarum cerni mus uarietatem, nimirum nec quantitatem interualli discernimus. Quòd non propter minores angulos uideantur minora, quae remotiora sunt. Cap. II.","prev":{"citation":"Opera omnia 1662.6-7","label":"1662.6 to 1662.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1662.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1662.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1663.4-7","label":"1663.4 to 1663.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1663.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1663.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}