{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1664.6-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1664.6-8","ref":"1664.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Quod itaque primum est, simplicissimum est, atque uicissim. Quo circa & ipse (ut dixerim) primitas est ipsa simplicitas atque contra. Cum igitur summum in simplicitate teneat unitas atque bonitas, utrumque certè & idem est, & primum omnium atque principium. Bonitas sane simplicissima est: alioquin componeretur ex pluribus. Ideoque indigeret partibus atque componente Itaque per se sufficiens minimè foret. Oporter tamen bonitatem ipsam non solum esse sufficientissimam sed ipsam esse sufficientiam. Haec enim apperitur tanquam bonum Ipsum atque bonum cum sufficientissimum sit, est eriam simplicissimum. Est itaque primum: praesertim quia si non sit primum, quod erit ipso bono superius, erit & melius bonitate: tametsi nihil bonitate melius fingi possit: qua sola melius fit quicquid est melius. Tum uerò quaerimus, utrum ipsum bonum appetat illud, quod ipsi fortè praeponitur, nec ne. Si non appetit mirum est effectum non appetere causam à qua perficitur. Si appetit; rursum mirabile est, ipsum bonum aliquid extra se concupiscere, cum in bonum omnis desinat appetitus. Praeterea de rebus alijs similiter percontamur: utrum ultra boni limites appetant, quod bono fingitur esse supe rius, nec ne. Nefas quidem est omnia primum principium non appetere. Nefas est iterum appetere aliquid ultra bonum. Ex omnibus his colligitur ipsum bonum esse simplicissimum omnium, atque primum. Vnitatem uerò siue ipsum unum esse simplicissimum nemo dubitat. In omni enim essentia. uel esse, uel fingi compositio numerúsue potest: In sola unitare non potest: alioquin non foret unitas ipsa, sed unum aliquid atque multitudo Diuisio quinetiam unitati contingere nequit. Si quis enim hanc diuidere moliatur, non diuidet quidem, sed repetet unitatem. Lignum certè unum secas, & majus lignum in lignaminora. Vnitatem uerò quae cogitabatur in ligno, in nullas unitatis partes diuidere poruisti: alioquin forentr unitare minores: sed unitatem ita multiplicasti, siue potius propagasti, ut quae in uno prius erat, subindem foret tota eadem in duobus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1664.1-5","label":"1664.1 to 1664.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1664.9-11","label":"1664.9 to 1664.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}