{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1664.9-11","citation":"Ficino, Opera omnia 1664.9-11","ref":"1664.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Cum igitur unitas simplicissima sit atque prima, meritò est idem atque bonitas: ne fortè sunt prima rerum principia duo, & inuicem for tuna concurrant: & ante unitatem sit binarius Dum uerò dicimus bonitatem & unitatem esse pens tus simplicissimam, non intelligimus rem quandam simplicem. uel quae sit in aliquo, uel ex qua aliquid componatur. Si enim sit in alio, neque seipsam ualeat sustinere, certè dependebit ab alio. Si rursum ex hac aliud componatur, nequaquam perfecta res erit: sed contendet ulterius, & in formam actumque compositi redigetur. Ipsum itaque bonum. ipsumue unum idem est omnino & simplicissimum atque primum, nec in aliquo residens, neque ita consideratum, ut aliquid in se prius sit, deinde sit bonum atque unum: alioquin ibi alterum accedere alteri, eritque prius aliquid imperfectum, fietque compositio. Pri mo igitur & simplicissimo mentis intuitu ipsam bonitatem, siue unitatem contemplari debemus, non aliquid de aliquo praedicantes. Sed primo totoque mentis ictu simplicitatem ipsam percipientes. Quoniam uerò post haec Plotinus de tribus agit mundi principijs, scilicet ipso bono, & mente prima, & anima prima: meminisse debemus, ubi communia mundi principia perscrutamur, in primis, quę sint prae caeteris in mundo communia contemplari debere. Est autem ubique omnium com munissimum unitas, nixusque ad bonum. Id namque munus ad res etiam nondum formatas extenditur. Secundo communitatis originisue gradu forma est ordoue formalis, gradu denique tertio ponitur motus ipse uitalis. Cum uero munus quo communis est, eò ad priorem pertineat causam, meritò prima omnium causa est ipsum bonum, siue unum, unde & quo dependet unitas nixusque ad bonum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1664.6-8","label":"1664.6 to 1664.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1665.1-4","label":"1665.1 to 1665.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1665.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1665.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}