{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1665.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1665.1-4","ref":"1665.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1665.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1665.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1665.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Secunda uero rerum causa mens est prima, ad quem spectat ordo formalis. Tertia est anima prima, qua omnis ubique uitalis motio reditur. Cùm igitur uniuersum conspiciamus, & formarum ordine formosissimum, & uitalibus ubique motibus efficacissimum: meritò ubique mentem regere, ubique animam spirare putamus. Et quoniam tum formarum ordo gratia boni conspirat in unum, tum ui talis motio contendit ad bonum, haud ab re tum mentem, quae sic ordinat omnia, tum animam, quae sic omnia mouet ab ipso uno bonoque uolumus dependere. Sic igitur uniuersum hoc corporeum, & ab alio mobile ad animam primo redigitur per se mobilem, motu proprio cuncta mouentem. Haec ad mentem omnino stabilem, statu proprio cuncta ducentem. Sed utramque, scilicet & mens, & anima refertur ad bonum: & cuius gratia tum mens stabiliter, tum anima mobiliter mouere uidetur: & in quo mens ipsa quiescit, & circa quod anima se reuoluit. Nempe siue anima moueatur, & moueat, mouetur ae mouet ad bonum. Siue mens quiescat & firmet, certè quiescit & sistit in bono. Hinc & omnibus est natura tributum, ut sicut mouentur ad bonum, & sic in bono quiescant. Et profectd quemadmodum ipsum bonum aliud quiddam est praeter illa. quae mouentur ad ipsum, & praeter motum, sic & aliud est praeter illa, quae in eo stant, & praeter statum: alioquin in se ipsis ab initio quieuissent. Postipsum bonum mens proximè sequitur, mentem anima proximè comitatur. Cum enim omne agens. agat ad bonum, mens quae dum agit ad bonum stabiliter agit, & in seipso agendo reuol uitur bono, quam proxima iudicatur. Anima uerò, quae & per essentiam manet, & iterum agendo ex se ipsa mouetur, & post progressionem reficit orbem, menti quam proxima est omnino stabili, & in seipsam omnino conuersae, sed quis uon uideat animam semper ac uerae intelligentię compertum esse intel lectui primo quam proximam? Quod igitur in mundo sit motio, & actio quaeuis, ad uiram denique conferens procedit ab anima. Quod autem eiusmodi motio ordinata sit, atque stabilis, & in orbem restitua tur, & formas exprimat, sortiturà mente. Quod denique tum motioni certus ubique praescriptus sit finis, tum formae passim aliae conducant alijs, est ab ipso bono triburum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1664.9-11","label":"1664.9 to 1664.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1664.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1665.5-8","label":"1665.5 to 1665.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1665.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1665.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}