{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1666","citation":"Ficino, Opera omnia 1666","ref":"1666","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1666","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1666","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1666.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":450,"text":"Anima uerò ex eorum opinione non primo quidem gradu, sed secundo intelligentię nonnihil acciperet, & imaginem illius potius, quàm naturam. Atque ita neque seipsam animaduertet, quod est naturę intellectualis officium: neque intellectus alicuius substantiam excogitare poterit à naturis sequentibus absolutam: neque rei cuiusquam formalem comprehendere rationem, aut definitionem ipsius ueritatis amplecti. Talia enim ad mentem propriè pertinent. Prouidentiae modi diuersis, scilicet in principijs tribus: Deinde in stellis: Tertio in daeII. Cap. monibus: Quarto in hominibus. TN secundo igitur capite colligit tria rerum principia: ipsum, scilicet bonum, & eius filium intelle ctum ex paterna luce luminis more manantem: atque insuper mundi animam ex intellectu diuino, Auelut spiritum per omnia profluentem. Sed ea conditione inferioribus prouidentem, ut interim à diuinis nulla ex parte declinet. Sed quò attentius diuinis inhaeret, eo potentiorem foecundioremque ait ad sequentia reddi: & quasi iam inde pręgnantem sequentia parere. Ad haec tria principia uniuer salis prouidentia perrinet, qua & omnibus, & omnia prouident. Minus uerò uniuersalis ad sphaerarum stellarumque animas: harum enim quęliber prouidet prouidet quidem omnibus, sed omnia. Nam unaquaeque propria tribuit, quamuis cunctis. Minus etiam uniuersalis in daemonibus est prouidentia. Quidlibet enim certa quaedam curant genera rerum, quibus & quaedam propria tribuunt. Particularis etiam in animalibus nostris ad inferiora prouidentia est. Atque impensiori etiamsi sollicitudine, quàm dęmones propria curant: ut stultum sit humanam prouidentiam cum animae mundanae pro uidentia comparare. Cum enim & anima prima potentissima sit: & prouidentia eius uniuersalis, extra quam nihil est, quod eius repugnet officio, non iniuria Plotinus ait, hanc dum prouidet, neque laborare, neque minus esse beatam. Animam uerò nostram usque adeò regendis corporibus occupari, ut a superioribus quandoque discedat. Discedat inquam per infimam sui partem primo, id est, per imaginationem eiusque affectum propensius ad inferiora urgentem. Quae quidem ad haec secum subinde trahat partem animae mediam, cuius proprium est ratione discurrere. Intellectum uerò quem & animae partem nominat, confirmareur saepe solet) diuinam intelligentiam intermittere nunquam. Videtur autem haec de intellectu sententia non Plotini solùm, sed Ammonij quoque pręceptoris eius Alexandrini fuisse. Quem Plotinus in omnibus dicitur profecutus. Accepimus & alios quosdam auditores Ammonij in eadem sententia permansisse. Quam & lamblichus inter Aegyptiorum dogmata connumerare uidetur. Norabis interea animam nostram, quamuis particularis anima nominetur, quia particularem habeat prouidentiam, nullo tamen pacto esse mundanae animae partem. Rursum, animam nostram ideo in regendo corpore sollicitari atque laborare, quoniam neque summum tenet animę gradum, quem obtinuit anima mundi: neque permanet in summo tota, cum inferioribus prouidet. Eam sanè particularium animarum conditionem esse putat, ut per uices hoc aut illud agant, quantum uidelicet ad rationem imaginationemque pertinet, quantum uerò spectat ad intellectum nullas agere uices. Quemlibet enim intellectum esse in aeternitate penitus constitutum. Siquidem in proprietate animae subinde sequente, primus est motus primumque tempus Mundum non fuisse aliquando nouum ex noua quadam animae prauitate: neque aliquau","prev":{"citation":"Opera omnia 1665.9-11","label":"1665.9 to 1665.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1665.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1665.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1666-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1666-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1666-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}