{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1669-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1669-2","ref":"1669-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1669-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1669-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1669-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Cap. VII. Eprobat iterum, quòd animam genetricem mundi dicant, animae nostrae more in hac fabrica laborare, & ab ipso contemplationis officio distrahi. Ait enim: Cum tota machina sit animae mundanae subiecta, nihil illi resistere, nihil effluere proprij. nihil alieni contingere: item, totam corporum molem ab ipsa anima per infusam uitam, tum inter se colligari, tum animae deuinciri, pro susque subesse animam uerò nostram ad corpus accedere, quasi quoddam hactenus mundi membrum, atque iam inde quodammodo uiuens in gremio totius animae, sic illi fermè connexum, sicut foetus in aluo: Itaque uenientem extrinsecus animam alligari animali quasi iam facto, neque penitus dominari. Animam uerò mundi sibimet animal generare, ipsumque sibi potius, quàm se ipsi ligare, ideoque nihil in animalis passionibus aliquando compati. Quòd enim tanquam deterius est praestantiori conne xum pati quidem solet, si patiatur illud: neque tamen fit è conuerso. Tu uerò memento, quamuis anima nostra nanciscatur corpus iam uiuum, nihil tamen prohibere, hanc quoque adhibere corporiuitam, ceu lumini lumen. Hic enim uita prior ad actum, & proprietatem uitae post uenientis facilè tra hitur: haec enim est in proprio corpore potior, atque si ad alteram comparetur, quasi substantiale quid dam ad aliquid accidentale se habere uidetur. Concludit denique uniuersum ubique bene disponi, ad bonum uidelicet commune perductum. Siquid uerò incommodi interea partibus quibusdam acci dat, inde contingere quòd infirmitate sua, uel ipsum totius ordinem ritè sequi, uel impetum sustine re, aut deuitare non possint. Animaduerte uerò, in comparatione Plotini intellectualem animam pos se, tum ipsam ordinem fatalem effugere, cum à superiori principio pendeat: tum etiam ordini huic libenter ac diligenter obsecundare: tum denique hoc sibi commendatum corpus ita cum ordine conformare, ut quandoque deuitet incommoda. Paber mundi non mutatione sui, sed potestatis naturalis copia fecit mundum tanquam Dei statum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1669","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1669","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1669"},"next":{"citation":"Opera omnia 1669-3","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1669-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1669-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}