{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1670.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1670.1-4","ref":"1670.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1670.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1670.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1670.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Cap. IX. YN sequentibus uerò dum confutat ineptas haereticorum criminationes in mundum animaduerte, in mundo esse tres praecipuè gradus. In primo poni sphaerarum stellarumque motores. In secundo sphęras. In tertio composita infra Lunam. Ac sine graduum horum distinctione mundum non esse pulchrum. Similiter tres humanae uitae gradus: Sunt enim diuini homines, sunt humani, sunt & quodammodo bruti. Simili ratione diuersitas apparet in ciuitate etiam rectissime constituta. In eius modi uerò distinctione & ordine pulchritudinem, tum uitae, tum ciuitatis esse memento. Notabis interea coelestes deos inferiorib. singula prouidere: ac daemones sub Luna plurimos esse bonos, hominibusque meliores: concedi tamen daemones aliquos esse malos. Sicut praeterea tam stultam fuisse in Gnosticis haereticis arrogantiam: ut nullam dicerent uirtutis speciem esse posse, nisi in eis qui ean dem haeresim sectarentur. Item malos esse hic daemones, & angelos omnes: Rectores quoque sphaerarum coelestium esse prauos: Ipsamque totius mundi uitam, Denique nullum usquam numen honorandum quoquo modo esse uel inuocandum, sed primum tantum sine medio exorandum: Atque ad id quidem impetrandum solam haeresis suae professionem, & uerba quaedam ritusque sufficere. Neque ne cessariam ad hoc esse exactam uitae morumque puritatem. Denique pessimum quemque haeresis sectatorem uniuerso meliorem esse censendum. Vt non mirum sit, Plotinum his etiam acrius indignari. No tabis denique sicut maxima nobis potentia solis elucet, si conuincamur ab eo solaria esse quam plurima, id est, omnium ubique lumina: sicmira Dei potentia fulget: si ab uno dij multi fiant, atque dependeant. Deos post haec ait, tum quae Deo superiori, tum quae ipsis placent, hominibus inspirare. Deos hic accipe, tum stellarum animas rum daemones bonos. Stellarum enim animae, quę à mente animę mundi, menteque diuina decreta sunt, daemonibus: Hi nobis inspirant. Tu uerò dum Plorinus inuehitur latius in haereticos, memento, neque legitimum Christianorum genus hic attingi: neque ipsam Christi personam. Quoniam Gnosticorum errata non minus à Christo sunt, quàm à Platonicis alie na. Et profectò si Porphyrius qui causam suscepit contra Christianos, Christum oraculis confirmantibus iudicauit sapientem, & pium, atque beatum: meritò Plotinus qui solum contra quosdam haereticos agit, Christum à maledictis censet excipiendum. Nec iniuria illos insequitur, qui asserebant mundum esse natura malum, atque à malo. Animas nostras esse mundi anima meliores, fierique etiam meliores angelis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1670","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1670","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1670"},"next":{"citation":"Opera omnia 1670.5-6","label":"1670.5 to 1670.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1670.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1670.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}