{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1674-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1674-2","ref":"1674-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1674-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1674-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1674-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Cap. III. COrporum naturam ab incorporea causa proficisci, & ab una tandem omnia omnibus prouidente, in Theologia satis ostendimus: Rursum communem corporum pulchritudinem in or S dine & modo specieque consistere. Atque haec tria & ipsam pulchritudinem esse aliquid incorporeum in libro de Amore probauimus. Atomorum quidem motum carere ordine Democritus ipse fatetur. Vnde non facilè potest summum ordinem uniuersi ex rebus duntaxat deterioribus ordine producere atque semper continuare. Omnium insuper corporum molem qua ratione corporea est, ordinem seruare ex eo patet, quòd ordo, modus, species, pulchritudo in ipsa mundi mole praestantiora sunt quam ipsa moles, suntque insuper incorporea. Quamobrem à praestantiori quadam incorporeaque natura, & rationali, atque uiuente propagantur in corpus. Idque proximè anima est corporum agitatrix, itemque mens, & ipsum bonum uniuersi principium atque finis. Ordo igitur ipse & ratio unde ordo, & anima in qua ratio non sequuntur corpora, sed pręcedunt: lam uerò quicunque res omnes ex inordinato corporum motu deducunt, non possunt satalem rebus afferre necessitatem. Quinimo expertem ordinis contingentiam principijs introducere, nihil aliud est, quàm à rebus excludere, fatum. Sic enim nulla res omnino determinatè necessarioque proueniet, si nullus fuerit ordo, ex quo aliud deinceps consequatur ex alio. Nunc uerò quod factum est. saltem postquam factum est dicitur necessario factum, quia uidelicet dum in praesentia fiebat, quadam necessitate fiebat. Atque haec omnis siue circa praeteritum, siue circa praesens conditionalis necessitas ex superiori quadam natura procedit, quae simpliciter sit ipsa necessitas. Vnde constat non fortunam in principijs: sed necessitatem potius esse ponendam. Mitto, quòd si nullus in rebus sit ordo, in quo aliud propriè sequatur ex alio: nulla futurorum recta praedictio esse poterit, siue ex arte fieri soleat, siue instinctu aliquo naturali, siquodam afflatu diuino. Praeterea ex atomis alijsue corporibus non potest in animam ea uis & motio prouenire: qua uitali & sensuali uigore ex se mouetur & mouet: qua tam repentè, tamque artificio sè imaginatur tam uaria: qua genus corporeum contemplando, & amando transcendit, qua perturbationibus corporis aduersatur, qua aliae animae ad alias disciplinas, & has quidem incorporeas sunt aptiores, qua denique tanquam liberae, & sui iuris agunt, libertatemque à necessitate discernunt. Animam uerò habere aliquam libertatem in Theologia latiùs disputamus. Non esse in uniuerso tantum unum agens.","prev":{"citation":"Opera omnia 1674","label":"Cap. XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1674","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1674"},"next":{"citation":"Opera omnia 1675.1-5","label":"1675.1 to 1675.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1675.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1675.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}