{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1675.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1675.1-5","ref":"1675.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1675.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1675.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1675.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Cap. IIII. TEque rursum existimandum est, mundum sic unum duntaxat animal esse, ut in eo non sit anima, nisi una unicumque corpus. Et omnes ubique motus pariter, & effectus opera tantum eiusdem animae sint necessariò procedentia: Nullaque sit alia praeter eam causa: nullum denique agens. Sic enim & ordo tollitur causarum, in quo fatum consistere communiter arbitrantur, & dignitas mundo summa detrahitur, si unicum in eo sit agens atque mouens, caetera patiantur tantum atque mo ueantur: Perfectio enim mundi potissimum in eo consistit, ut uniuersum hoc maximè formale sit & agens, in eoque sit formarum & agentium ordo quamplurimus. Praeterea cum tota primi agentis natura sit ipsa efficacia prorsus immensa, res plurimas efficaces ideoque agentes ex se propagat: quan doquidem & ignis agens agentem generat ignem. Item primus ipse motor quaecunque solus agit & mouer, quam optimè peragit. Multa uerò passim praeter ordinem exactissimum atque optimum, quantum in singulis est naturis, uidentur accidere. Ex quo patet, naturis sequentibus munus ad agendum proprium non deesse. Denique intellectualis anima dum ad se conuertitur: dum uicissim in oppositas consultando ipsa se distrahit coniecturas: dum opera naturae imitatur, emendat instaurat: dum alias quidem rectè progreditur, alias uerò praeuaricatur: dum & corporum, & animarum supergreditur ordinem, profectò declarat nec esse se animalis uniuersi partem, nec illi necessario subditam. Neque nos à coelo cogi, neque caetera à coelo tantum, & necessariò fieri. Cap. V. FErtij fatorum assertores sunt Astrologi, non omnes inquam, sed plures, idque fatum esse dicunt, quòd suus cuique astrorum conspectus necessitate decernit. Destinari uerò inde suam cuique sortem ex eo confirmant, quòd astrorum obseruatione singulis uentura praenuncientur. Pręterea quòd ex accessu, & descessu, & habitudine luminum in corporibus mutationes multae contingant. Plotinus autem nullo pacto ferre potest hominem in singulis motibus radiorum confluxu coelestium necessariò agitari, quia neque corpus humanum pars mundi continua est: neque anima hominis pars animae mundi, neque à mundi anima procreatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1674-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1674-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1674-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1675.6-10","label":"1675.6 to 1675.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1675.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1675.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}