{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1677-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1677-3","ref":"1677-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1677-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1677-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1677-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"Cap. IX. Dillos autem qui dicebant, quicquid sit, ideo necessario & ineuitabiliter euenire quia cunctę simul causae connectuntur. Positis autem omnibus undique causis, effectus necessariò sequitur. Iam sic obijcitur: Etiam si nobis id concedatur, authoritatem tamen suam potest animus retinere: nam & ipse est in ordine causarum, tum naturalium. quatenus per uim uegetalem non paritur, sed agit in corpore, tum earum, quae uoluntate faciunt, ideoque ex se libereque mouentur, Quando igitur animus linguam brachiumque mouere decreuit, necessariò fit motus in membro, si modò causae cunctae concurrant unà cum electione uidelicet atque proposito, singula quae circumstant, id est, quaecunque sunt praeter animum, quorum concursus hic fortuna uocatur: scilicet ut membra sint apta, & nihil obstet. Annumeratur etiam inter externas causas quae fortunae nomine designantur, siquid ex uniuersi motu unà cum sequentibus causis conducit ad opus. Opus itaque tunc necessitate procedit, non tamen animus tanquam compulsus mouetur ad opus, si neque incitamentum ex corpore surrepens sequitur eligendo, neque externum cogitat circa corporea commodum uel incommodum. Neque omnino spectat externa, neque falsa opinione decipitur, sed intelligentiam rationemque certam & passionis expertem habent ducem, atque ad ipsius optimum habitum, uelut ad finem omnia dirigit. Ex eo certè quòd sapiens animus ad se uelut ad finem dirigit actiones, constat ipsum non externum, sed internum actionis principium possiHactenus agere animus iudicatur, quia per formam sibi propriam & intimam, & praecidere. puam, & sui ipsius gratia operatur Quando uerò uel ipse ex se prius degenerans, uel ignorans, uel extrinsecus incitatus, & instigatus à corpore aggreditur, aliquid aliorium spectans, quàm ad animum, non tam agere, quàm pati censetur. Agit autem maximè, ubi non solum ex se & sui gratia operatur, sed etiam in seipso per se solum instrumentis agit, id est, munus contemplationis exercet. Vbi uerò uel uoluptuosam uiuit uitam sine moderatione, uel actiuam sequitur sine prudentia, grauissimè seruit, & patitur. At quotiens actiuam cum prudentia partim quidem agit ipse partim uerò agitur, quatenus & ab externis incipiatur ad motum, & pro conditione circumstantium exequitur ministerium. Memento uerò, Plotinum hic concursum rerum, quae nos propriè circumstant, quem fortunam nominat, existimare, non necessariò ubique in fata coelestia redigendum, ita ut disponatur ad unguem, quemadmodum ex se coelestia digerunt: non enim tam exactus in his quàm in illis est ordo, neque firmitas aequa, neque concordia similis. Hinc illud Plotini.","prev":{"citation":"Opera omnia 1677-2","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1677-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1677-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1678","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1678","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1678"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}