{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1682.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1682.4-7","ref":"1682.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1682.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1682.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1682.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Proculdubio autem id praeter animalia, caetera homo possidet, ut non similiter atque phantasiam ubiqque sequatur, sed rationem habeat, quae facienda dijudicet: cuius quidem usu quae in phantasiam incide runt examinans, siquidem examinando probat, phantasiae concedit, atque ad agendum deinde mouetur. Sin autem improbat, illa reijcit expellitque obtemperans rationi. Itaque de his solummodo, quae agere possumus, uel non agere, deliberare solemus, ac si quando consilio non maturo, sed cupiditate praecipiti aliquid perpetremus, postea nos ipsos temeritatis spretique consilij crimine accusamus, & omnes temerè aliquid agentes uituperamus, hortamurque consilio uti, quasi nobis insit agendi potestas. Quod autem opinio quae de fato habetur, falsa penitus sit, inde patet, quòd etiam opinionis eiusmodi authores, & docet, & discunt, & hortantur, & consulunt, increpant etiam, castigantque suos tanquam propria uoluntate peccantes, quare uel secundum ipsos nulla est hęc fati necessitas. Libertas igitur nostra natura omnibus inest, plura tamen non esse nostrae potestatis concedimus, ut quae natura uel fortuna fiunt, quae nullus subiecta fatis dicere, prorsus audebit. Haec Alexander. Simili ter tradit Enomaus philosophus contra Chrysippum, concludens animalia bruta proprio quodam appetitu, quolibet momento utcunque contingit moueri, potius quàm necessaria quapiam serie causa rum, multoque magis homines proprio consilio uiuere: qui etiam multis ex causis, quò minus concur rant ad effectum conficiendum sua possint industra permutare. Confirmat eadem Diogensanus phi losophus in libro contra Chrysippum, probatque non omnia fieri necessaria quadam serie caularum ineuitabiliter concurrentium, sed & alia insuper propria quadam & singulari natura, alia uerò fortuna, alia consilio nostro, alia uoluntate deorum. Confirmat Ptolemaeus, & saepe alibi, & in Quadri partito, dicens, effectus & à Deo in coelestia, & à coelestibus inter se dissolubili quadam serie proficisci, sed à coelestibus aduersus inferiora, non semper ineuitabiliter, & ordine coelitus inchoato. Permu tari enim & impediri posse, tum naturis inferioribus aliquando repugnantibus, tum arte simul, atque consilio. Tum uerò in libro de iudicijs, inquit, homines non semper sequi generales instinctus coelitus institutos, propter particulares locorum generantiumque naturas, & propter consuetudines uarias, atque regionum occasiones ad quaedam propriè prouocantes, uel adiuuantes.","prev":{"citation":"Opera omnia 1682.1-3","label":"1682.1 to 1682.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1682.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1682.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1682","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1682","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1682"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}