{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1686.4-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1686.4-6","ref":"1686.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1686.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1686.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1686.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Summatim uerò cum in arte consilioque finis nihil sit aliud, quàm terminus aliquis ad quem potissimum mouetur agentis intentio, & in quo denique conquie, scit certè naturalibus motibus similiter praescriptus est finis. Non enim, uel fiunt quaelibet ex quibus libet, uel mouetur ad quaelibet, uel quomodolibet fiunt atque mouentur: sed certis omnia modis, semperque similiten: urpote quae neque coaggerantur temere, neque fortuna uagantur. Sic calor ratione summa mouentis congruum sibi locum petit ubi seruetur, & fugit ineptum, fugit & frigus, quandoque etiam praeter propriae naturae modum, ne contrarijs extinguatur. Cum igitur naturalium motus certum ubique petant terminum in quo quiescant, similiterque rerum naturalium compositio nes, ex quibus certi motus eduntur certi gratia termini dispositę sint, consequens est, naturalia quam tò artificiosius, quàm artificia diriguntur ad finem, tantò praestantiore quadam arte fieri mouerisque. quàm artificia. Atque sicut ars in nobis absolutissima nihil consultat amplius, sed agit, quasi modo naturae: sic naturalem diuinamque artem, & si ratione finisque gratia faciat, nullis tamen rationis discursibus indigere, quibus ars consummata non egeat: praesertim si ars humana non extra, ut nunc dicatur tractare materiam, sed intus diuinae artis more agitari fingatur. Quomodo mundus hic à superno fiat, atque degeneret: qualis sit mundus intelli Cap. gibilis Vod in primo capite dicitur: si Deus mundum aliquando fecit nouum, ergo antea consultauit, utrum & quomodo faceres, non consequitur. Tantum uerò consequens est, cogitari Cnobis posse, Deum ita consultauisse, quod cogitari non licet, si ponatur mundum nunquam initium temporis habuisse. Secundo nota primam essentiam uitamque & mentem, quod & idem est, esse mundi causam, scilicet afficientem & exemplarem, finalem uerò esse bonum: Fieri uerò inde mundum, quoniam mundus est ipsa, sicut ex igne fit ignis. In mundo corporeo aliud est ordo formalis, aliud dimensio atque motus. Si ergo dimensionem motumque subtrahas, ordinem uerò relinquas, mentem contemplaris mundi huius artificem: in qua quidem sunt formarum omnium gradus, siquidem est ordo formalis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1686.1-3","label":"1686.1 to 1686.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1686.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1686.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1686.7-8","label":"1686.7 to 1686.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1686.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1686.7"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}