{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1686.7-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1686.7-8","ref":"1686.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1686.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1686.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1686.7.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":142,"text":"Sed quoniam non est ibi motus & tempus, praesenti formae neque quicquam abijt in praeteritum: neque deest aliquid in futurum. Rursus quoniam non est dimensio, per quam pars alia soletà parte distare in qualibet parte sunt cunctae: Ideoque forma quaelibet est omniformis, quauis aliter atque aliter. Non enim aufertur formalis ipsa distinctio, quamuis dimensio tollatur & tempus. Nam & ubi dimensio est & motus, multae qualitates admodum differentes simul sunt in eodem, & in qualibet eius parte sunt cunctae. Cùm igitur in mundo intellectuali in uno quoque sint omnia, ideoque nihil alicui desit, meritò nullus est ibi motus, nullus ab alio in aliud impetus, nulla uel iniuria, uel generatio noua. Non enim patitur unitas continentis. alia illic, alijs esse contraria. Quinetiam si contraria forent: non tamen hoc in illud facere impetum, cum nullis aliquid desit, & unum quodque sit prorsus in actu, ut ex eo nihil effici possit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1686.4-6","label":"1686.4 to 1686.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1686.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1686.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1687","label":"IN LIBRVM DE PROVIDENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1687"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}