{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1687-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1687-2","ref":"1687-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1687-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Cap. III. Cquid in mundo considerando te offenderit, noli Deum incusare: quasi de mundi constructione non bene consultauerit & elegerit. Non enim consilio indiget: sed facit sufficienter ipsa natura. Neque naturam rursus accules in primo rerum principio. Est enim ipsa bonitas, & bonitate opus proximè facit simpliciter optimum, intellectualem uidelicet mundum, & hunc quidem proposito primo. Si enim bonitate facit, facit & uoluntate: Concurrit namque in primo cum bonitate uoluntas. Vult ergo intelligibilem mundum primacut ita dixerim) uoluntate: animalem uerò mum dum qui deinceps ex intelligibili sequitur, necessitate quodammodo uult, necessitatetut ita dixerim consequentiae: non enim latet ipsum ex opere primo sequi secundum, neque rursum reprobat, sed non probat ut primum. Similiter intellectualis ille mundus non consilio, sed natura generat animalem. Cum uerò natura eius intelligentia sit, & intelligentia sit uoluntas, dum natura facit, intelligentia facit & uoluntate: prima inquam. animalem mundum, consequenter autem & seminarium in natura mundum, quem nouit ad animalem necessario sequi. Eadem ratione ansmalis mundus, id est, intellectualis anima naturali quadam intelligentia, & uoluntate uitam generat, naturamque genitalem: mundum, scilicet seminarium uestigium ultimum diuinorum. Necessitate uerò consequentiae gene rat, & sensibilem ad seminarium consequentem: consequentem inquam, ex seminario utente ad hunc efficiendum ipsa duntaxat uita: non autem intelligentia uel uoluntate qua caret. Ita enim uiuendo facit, sicut & anima intellectualis, & intellectus primus agit intelligendo, atque uicissim, sic naturaliter intellectus intelligendo facit, & more naturae, sicut natura uiuendo generat, ordine intelligentię fabricat. Tu itaque noli ex mundo sensibilli mirabilem ipsius boni, uel intellectus puri, uel intel VVu lectus animalis dignitatem prorsus extimare atque perpendere: sed ex sensibili conniecta seminarij dignitatem. ex hoc naturam animae, & ex anima excellentiam mentis, ex mente denique bonum. Tum uerò in mundo sensibili contemplando, ne in partes figas intuitum, sed conspice totum. neque ad partes totum referas, sed partes ad totum: neque opus hoc exigas simpliciter optimum, sed optimum qua tenus capit gradus, mundique iam quarti natura post bonum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1687.5-7","label":"1687.5 to 1687.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1688","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1688","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1688"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}