{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1687.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1687.1-4","ref":"1687.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Cap. II. Vo autem modo hic mundus procedit ex illo? Profectò sicut ex semine quolibet simplicio re multiplex ubique naturaliter pullulat germen: illius quidem foecunditas in hoc euadit progressio plurima. Virtus illius ingens in hoc fit ampla dimensio: actus ille uegetus hic tran sit in motum, & in tempus aeternitas. Ex distantia igitur tum formae, tum situs discordia surgit: ex diuisione uerò accidit indigentia: ex utrisque appetitus, & motus, & imperus. Cum enim tota natura sit à bono: Ideoque nulla eius intentio sit ad malum, seq ad bonum: nimirum res naturales non odio inter se agunt, ut destruant alienum: sed indigentia &amore sui, ut se aliunde seruent atque reficiant Cum uerò natura in unoquoque genere prima, tanquam foecundissima per se faciat in eo genere, quae sequuntur, multò magis essentia uitaque prima nullo praeter essentialem uitam adminiculo indiget, quo rerum essentias generet atque uitas: sed eo ipso propriè quo ipsa est uiuitque, cętera illinc essentiam sor tiuntur & uiram. Quod si per intelligentiam quoque & uoluntatem dicatur efficere, nihil proprerea illinc adiungitur. Nam intelligentia & uoluntas illic est ipsa natura. Quatenus ergo natura facit, necessitate facit, quatenus uerò natura illic intelligentia est facit & uoluntate. Cum uero & per naturam uoluntariam, & per uoluntatem naturalem agat, nimirum inquisitione consilioque non indiget ad agendum. Proinde si illic essentiam & intelligentiam ratione distinxeris, ab essentia uidebis materiam huius mundi profluere, & ab intelligentia formam: sicut essentia illic cogitatur ordine quodam intelligentiam antecedere: ita & hic materiam cogitabis praecedere formam. Sed enim an tequam intelligentia illa formam praebeat mundo: corpoream longè ab ipsa distantem propinquam sibi exhibet incorpoream: ex uita uidelicet sua inter essentiam & intelligentiam, quasi media animam mundi procreans, uitam uegetalem intelligentiae compotem mediam quoque inter materiam formamque corpoream: sicut illic uita inter essentiam & intelligentiam obtinet medium: Atque haec ipsa ratio est seminaria mundi, & quasi quoddam diuinae intelligentiae uerbum, quo uerberara materia mundanum suscepit ornatum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1687","label":"IN LIBRVM DE PROVIDENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1687"},"next":{"citation":"Opera omnia 1687.5-7","label":"1687.5 to 1687.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}