{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1687.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1687.5-7","ref":"1687.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Tu uerò ubi legis intellectus infundit materiae rationem: expone, intellectum non tantum ipsum simpliciter intellectum, sed intellectum etiam animalem, intellectu ui delicet primo formarum. Ab illo enim per hunc, & ab hoc illius uirture pullulat in materiam potem tia genitalis, ab utriusque essentia dependentem. Similiter dici solet: Sol generat naturalia, quod tamen cum lumine facit inde manante. Atque ibi lux solaris, & lumen simul haec efficit per calorem. Con parat uerò intellectum utrumque masculo. Generat enim ut separatus à genito. Seminalem uerò mun di naturam uirtute seminariae masculi, utraque enim intrinsecus agit. Mundum uerò genitae proli. Vtrobique enim inter se iam distributa sunt membra, & partes iam repugnantes, quae in semine simul erant, neque pugnabant. Constat quidem mundus ex necessitate, id est, materia & defectu ex materia contingente Item ex intelligentia, id est, formali ordine intelligentiam referente. Resoluitur in par tes uelut intimas, id est, in materiam rationemque seminarium & formalem. Ipsa uerò animae intellectualis essentia non est pars intima mundi, sed praesidet Quatuor post bonum mundi, intellectualis, animalis, seminarius, sensibilis: & quomodo processio fiat atque iudicium.","prev":{"citation":"Opera omnia 1687.1-4","label":"1687.1 to 1687.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1687.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1687-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1687-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1687-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}