{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1689.5-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1689.5-9","ref":"1689.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1689.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1689.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1689.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Propriè uerò uim genitalem hic uitam nominat mobilem, quae ex ipsa supe rioris uitae consistentia ita iugiter effluat, tanquam eius spiraculum: sicut ex anima hic nostra motus in pulsu uitalis. Genitalem eiusmodi facultatem ex anima mundi primum, & ex animabus simul sphaerarum omnium mundanarum infusam materiae, esque dominantem, appellat rationem mum danam caducorum animalium genitricem: quorum quidem animalium formas ait in superiori coelo, id est, intellectuali consistere. Vnde per seminariam rationem ita uenerint in materiam: sicut plęrique dicunt rerum terrenarum formas è formis coelestibus per lumina, inde huc emicantia profi cisci. Nam neque formas ex hac informi materia, neque ordinem ex inordinato casu, neque stabilem tenorem ex natura prorsus instabili prouenire putandum. Sed ut redeamus ad ordinem uniuersi, cui tan quàm optimo quicquid quomodolibet consonat, bonum est iudicandum, talis ordo requirit uranimae particulares ac per se mobiles, tanquam in motione liberae, & tanquam non solum intelligentiae, uerum etiam generationi cognatae alternè possint eligere tum intelligibile, tum sensibile bonum. Atque haec ipsa alterna electio bona est uniuerso: in quo ita explentur utraque ministeria simul, & opera proueniunt naturalia, dum animae sensibile bonum intelligibili eligendo praeponunt. Vbi anima quicquid eligit, eligit ratione boni. & si minus bonum masori praeferre eligenti sit malum. uniuerso tamen est bonum: praesertim quia statim electioni eiusmodi rependitur consentaneum, ut quae ad deteriora uergit afficiatur quoque deterius, deteriorem subeat uitam. Qui sanè status ideo censetur bonum, quoniam iustitiae naturalis ordini consonat Euadit & animae bonum qua nus animi delinquentis angustia ad poenitentiam quandoque prauae electionis adducit. Sic igitur uinae prouidentiae bonitas, malum subitò nascens transformat in bonum: idque tum in corporum, rum in animorum motionibus mirabiliter efficit. Contingit fortè ex hac aqua fieri aerem, uel ex hoc aere aquam postquam uerò uel aquae illius materia susceperit leuitatem, uel aeris materia grauitatem: non contingit fortuitò, uel illam materiam iam ad aeris locum ascendere, uel hanc ad aquae descendere situm: sed forma iam insita naturaliter, & necessariò loca congruentia petunt lege naturae legeque diuina, quàm naturae lex perpetuò sequitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1689.1-4","label":"1689.1 to 1689.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1689.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1689.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1689.10-11","label":"1689.10 to 1689.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1689.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1689.10"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}