{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 169.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 169.5-8","ref":"169.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/169.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/169.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/169.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Vbi cauillatio illa excluditur, qua nonnul li contendunt ostendere corpus aliquod per se moueri, dicentes, ipsum ex materia & forma uel ex quatuor elementis ita componi, ut alia quaedam natura praeter materiam & for mam & quatuor elementa proueniat, quae sit totius integritas, quae seipsam moueat, qa per formam habet hoc ut moueat, per materiam ut moueatur. T alis obiectio aduersus Platonicos nihil ualet, tum quia in alia essentia erit radix per quam mouere, in alia per quam moueri uidebitur. Oportet tamen ad aliquam essentiam peruenire, quae sit & fons & receptaculum motionis & uitae, quemadmodum ad aliquam peruenitur quae lucis, & ad aliquam quae caloris radix est simul & fundamentum. Tum quia natura illa, quae est totius integritas, si quantitate protenditur, non magis poterit ex seipsa moueri, quàm moles ipsa corporea, ut suprà monstrauimus. Sin autem indiuisibilis est, iam (ut cupiebamus) ad naturam peruenimus incorpoream, in qua sit sui ipsius agitandi potestas. Non quod in seipsam agat, & patiatur. Motio enim in ea non transitum significat ab agente in patiens, sed naturalem essentiae illius uicissitudinem, qua suarum affectionum uariat uices, atque ita per se discurrit, non agitante alio, ut per se calet ignis, neque alio calefaciente, neque parte sui alia in aliam fundente calorem. Motus igitur animalis cum non sit à corpore, quod est sua natura pigrum, neque sit à solo composito, in quo non erituis ulla mouen di, si ex partibus talib. sit conflatum, in quibus nulla uis sit ad motum, necessariò est ab ani ma, quae si uim migrandi ex ocio in actum tribuit animali, multò magis priusque tribuit ipsa sibi. Quicquid enim boni actusque uitalis à causa traducitur in effectum, prius explicatur in causa. Sic enim calor calet feruetque secum ipse prius, quàm materiam aliam cale faciat, & animata corpora turgent seminibus, foetusque concipiunt in scipsas prius, quàm purtus edant. Dum igitur anima uitalem à potentia in actum progressionem explican in seipsa, dicitur à seipsa moueri.","prev":{"citation":"Opera omnia 169.1-4","label":"169.1 to 169.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/169.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/169.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 169.9","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/169.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/169.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}